LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [773]

773 
Pinto Poloni
Bartholomeo
Szily
János
Róma
Szombathely
1778-10-14
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
Acta Cancellariae

Consuete autumnales vacationes, quae actu decurrunt, et finem de more recipient, cum Fasto P. Martini, impedimento mihi sunt, quominus devenire indilare possimt expeditionem matrimonialis Dispensationis pro Nobilibus Oratoribus Alexandro Benkő, et Catharina Szabó in quarto consanquinitatis gradu, quo invicem conjuncti sunt, juxta tenorem veneratissime Litere Reverendissimo et Illustrissimo, signate die 10 decurrentis Octobris, et sub hac ipsa die hic mihi reddite.

Elapso hinc prerelato, et imminenti Festo S. Martini, datum mihi erit prefatam Dispensationem expediendi; Cumque expensa similii Dispensationis nom excedat quantitatem aureorum undecim, seu Romanorum scutorum 22, poterit hinc Reverendissima et Illustrissima, praefatos Oratores de hujusmodi summa interea edocere.  Attenda causa agnustiae loci. 

Expactamus hic de die in diem Reverendissima Domino Clericum Laky una cum caeteri pro hoc anno receptis Hungaricii Alumnis, de quorum discessu e civitate viennae nihil pronsus hic hactenus innotuit, vel mihi, vel huic Collegio Germanico, et Hungarico, et ideo ignoratus certam diem eorum advertus. Commendo me pretiosissimo amori, et potentissimo Patrocinio Reverendissime et Illustrissime, cui in profunditate obsequii sacratissimas deosculor vestes.

 

14 octobris 1778

 

2024-04-10 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820