LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
https://hu.wikipedia.org/wiki/Czuppon_György |
Quae mihi Illustrissimas Vestra Circa Clericos nostrae Dioecesis, atque Candidatos Committere diquata est, suo tempore satagam exequi fideliter, exubitenui mea opera Dioecesi Vestrae ultimatem, ac Vestrae Illustrissimi solatium afferre potero, pro meo in Dioecesim Studio, ac in Illustrissimem Vostram veneratione factam libentissime. Pro trium, aut quatuor Presbyterorum nostrae Dioecesis dimissione et nuper egi, et ubi occasio ac spes fuerit, acturus sum uberius, sed nunc nulla affulget spes; Dominus Reverendissimus Director declaravit se Illustrissimi Vestrae libenter facturum fuisse, si inhis circumstantiis posset; sed magnae gratiae loco est vel hoc, quod ab hic existente sua Maestate obtinuerit facultatem (?) 5i anni dimittendi, qui Presbyteri, atque ad Curam animarum necessarii fuerint. Hactenus omnis ordinatio in Studiis, atque circa Seminarium Sua Maestati adeo praeplacuit, ut (...) quoque locor talem fieri se velle ordinationem palam (...): rursus his diebus Suam Maestatem Director accessit ratione Systematis an priori, novo insistendum sit, obtinuitque, ut systema quoad ordinem Professorum, ac libros et rationem Studiorum immutatum maneat in statu, quo fuit ante, hinc iterum D. Directori totam Committi dispositionem; proin hebream tradet Kaszanitzky, graecam Vizer et sic quivis suum tractatum, Reverendissimus Domini Hubert manebit simul etiam Professor pro tractum de Deo. pro Pastorali Latina positus est D. Kratoquisa, antea extraordinarius, ac exparse Monacsor studior praefectus. Domini Horváth Pastoralem tradet Germanice. Pro Canonista est missus Vienna Saecularis Germanus nomine Plainer, qui prius Viennae penes canonista fiscus erat. His 800 florenos, at Domini Kratoquila tantu, 500 habebit in Civitate etiam pro parte Juristas dicitur futurus Canonista quidam Brezanotzkycum florenos 500 futuri in posterum ex Ecclesiasticis ac Religiosis ordinbus Professores etiam in Rgia non misi 500 florenos habituri sunt 2do praefentem ordinationem; id etiam (...) Sua Maestatis declarasse fertur, se velle praecipua quodam ratione futuri Curatores animarum omni necessaria (...) scientia excolantur, abillis enim populum pendere illos, multum in plebe posse efficere: item Posonii existens Sua Maestatis dixit Suae voluntaris nunquam fuisse, ut professores permutentur, sedut quivis penes sua studia maneat. 3tia novembris hic quoque Caepta, ac jam peracta est numerizatio (...), numero primo est domuus civica, numero secondo curia Archi episcopalis, et sic signatae sunt caeterae quoque domus etiam interius circa candidatos. Pro resoluto Gratiose subsidio inter sacrarum manuum oscula nomine omnium Illustrissimi Vestrae maximas ago Gratias, sed una enixe, et humillime Illustritatem Vestram obsecro, diquetur quantocyus Illustrissimas Vestra saltem 10 cuivis, proin 6o florinos submittere, jam enim eos sensim deficit pecunia! Joan. Ivantsits proprius sumptibus induetur. Ioannes Modli autem jam abivit, domum ne pro sumptibus an redituros proxime, nescio; interim puto eum tantum pho pecunia domum uoder discessisse, alioquin est ex viss. meo consilio obseenti sex sibi hospitiu non procul a Scholis conduxerunt interim ad tracter pro prandio perqunt, ubisolvunt septenarium, quamprimum de pecuniam adepsi fuerint contribuent, et sic coement sibi necessaria pro tota hyeme, et domi curabunt coqui, et sic in communi facile se sustentabunt, et studiis (?) intendent, et probis moribus: spero etiam me effecturum ut iis [...] penes semmarium gratis assignetur, et sic iis potent etia melius, quasi jam Clericis, [...] |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820