LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [769]

769 
Czuppon
György
https://hu.wikipedia.org/wiki/Czuppon_György
Szily
János
Buda
Szombathely
1778-11-22
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
AEV Aula

In exequendo gratiose mihi injuncto negotio promptior ac nuper, et accuratior esse volens Illustrissimae Vestrae praesentibus humillime significo rationem studiorum nostrorum hanc esse, quae in particulari sequitur.

Primi anni Theologi nostri, qui sunt R. R. D. D. Kovacs, Kozmor, Nagy, Sterling, Szekér, audientes & mane unam, & post prandium unam, sed a priore diversam praelectionem per anni decursum quadruplex habent studiorum genus: Nempe Haebream linguam, historiam Ecclesiasticam, Geographiam & Hermeneutiam, hac serie: Mane intrantes media nona semi alteram horam, seu usque ad decimam discuno Haebream Solam, ab mitio anni inchoando tribus primio mensibus, Postea succedet duobus subsequis mensibus usque ad Pascha, pertractanda sola pare prima Hermeneuticae Veteris Testamenti: seu Notitia principiorum Generalium, Secundum quae Scriptura sacra Veterio Testamenti sit interpraetanda cum aliis appertinentibus quaestionibus, uti: Libri Veteris Testamenti quinam sint canonia? Post pascha mane, ut ante intrantes audiunt alteram partem Hermeneuticae Veteris Testamenti; seu exponetur iis Genesis, aliique [...] Veteris Libri Secundum principia Generalia interpraetationis ante pascha tradita usque ad finem anni. Post prandium intranteo tertia detenti usque mediam quintam ab initio anni scholastici inchoando per primas duas hebdomadas excipiunt Chronologiae Sacrae explicationem solam, hac finita per unum mensem habebunt Geographiam quoad veterem, & novam descriptionem orbis, succedet deim sola Historia Ecclesiastica ordine saeculorum per totum annum continuanda; praeter haec nihil audiunt, [...] non audiunt Dogmaticam Vocantur primi anni Theologi, quatenus ad Theologiam pertinentia Studia ab ipsis inchoantur, sed prius Candidati vocabantur, & reapse praeter candidaturam nihil discunt, & in ipso Diaecesano Calendario Candidatorum nomine veniunt, sed hanc rem nos antea intelligere non potuimus propterea, quod ii ipsi qui consulendi erant, contrarium sint testati, nempe Reverendissimus Praefectus noster asseveranter protulit eos, qui hic, candidaturam esse judicant, pessime de re esse informatos. Professores etiam de studiorum serie omnia adhuc tunc certe  & determinate non statuerunt. Nunc adhuedum spargitur futura aliqua systematis reformatio. Dum attulimus primi anni Theologos utique Dogmaticam non discere, ergo esse candidatos, repositum est eos discere ipsa principia Dogmaticae, quae sunt Scriptura Sacra, Patres  adeoque hic ea ipsa quae nos in dogmatica Jaurini tractamus, praevie seorsim tradi, ut dem in Dogmatica expeditius procedat.

Secundi anni Theologi nostri, qui sunt Reverendissimi Domini Stephanics, Zsedőli, Trecsényi, mane media nona intrantes Hermeneuticam audiunt Novi Testamenti hoc est, initio anni exponitur iis sola Gramatica Graeca, dum hanc finierint, succedet: expositio Regularum generalium, secundum quas interpraetenda sit scriptura Novi Testamenti, cum quaestionibus appertinentibus, ut de Authentia librorum Novi Testamenti usque ad Pascha. Post pascha usque ad fineor anni Sequetur expositio aliquot Librorum Novi Testamenti secundum regulas ante pascha traditus. Post prandium tertia intrantes neque mediam quintam audiut Historiam literariam Theologiae, im qua ortum progressumque ejus et enatas diversis temporibus Theologorum sextas referent usque Festa natalia postea Tractatum de Religione revelata cum quaestionibus ad Ecclesiam Concilia, S Patres (adeoque Patrologiam) spectentibus usque ad finem anni habebunt.

Tertii Anni Theologi nostri, qui sunt Reverendissimi Domini Gyursenics, Hansch, mane intrantes media nona usque ad decimam audiunt ab initio anni Tractatum de Deo uno, & Trino, hoc finito sequetum de creatione Angelorum, dem Hominis, et ejus lapsu, de Incarnatione postea, ordine per decursum anni.

Post prandium interantes tertia usque mediam quintam excipiant explanatinem universae Moralis Doctrinae P. Antoine Ordine Tractatuum ejus per totum annum.

Nos Theologi quarti anni Reverendissimi Domini Czuppon, Küzmics mano intrantes media nona usque decimam audimus primo ab initio anni Tractatum de gratia, sed ita, ut habita praevie notione Gratiae fides, quie praecipua gratia est, statim exponatur, adeoque nos feliciter, quem nondum andivimus, nunc audimus, jamque de necessarios necessitate praecepti & medii finivimus, exposito hoc Tractatu Divina Gratiae de Sactamentio in genere & specie, partea de iis, quae vitam alteram seu antecedent, seu conseptus uti de judicio universali audituri. Post prandium vero media quarta, non tertia, ut alii, intrantes usque quintam Jus Canonicum ab exordio ejusn inchoando totum per totum annum discemus.  Domino Professor Lakics semper prout explicat, ita phyleras libri a se compositi sed adhuc ex parte sub praelo existentio nobis transmittit. haec dum humillime significo me, meosque coalumno paternae protectioni demisse commendans omni cum submissione persisto

 

Budae 11 novembris 1778

Latin
2024-04-09 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820