LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [768]

768 
Czuppon
György
https://hu.wikipedia.org/wiki/Czuppon_György
Szily
János
Buda
Szombathely
1781-03-12
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
AEV Aula

Pro quinque aureis ab Illustritate Vostra mihi Gratiose miscis, ac per me undecima currentis rite perceptis quemadmodum inter Sacrarum manuum Osculademissas cum omni veneratione ago gratias, agitque pariter inter eadem sacrarum manuum oscula Reverndissimus Kozma, ita ego non solum tentamina, et quidem ex Hermeneutica post Pascha immediate, cumfructu, et honore subire conabor, sed et Principia, ac consilia Vestrae Illistritatis mihi Paterne suggesta memori mente retinere, atque per decursum vitae meae ad praxim deducere, quod fideliter praestiti hactenus utilitatemque in usu quotidiano expertus sum permagnam in posterum quoque nunquam omittam.

Spectabilis Dominus his diebus in Comissione est in Cottu Albendi. Praeterlapsis hebdomadis in aquatica, et Rasztzianica solito plures mortui sunt, fuit dies, ubi 6, esserebantur adtumulum, ut communiter narratur.

Adscribitur humoribus occasione exundationis Danubii domibus aqua repletis adhaerentibus Quidam Hungarus, Sed Germanice incedens, misereque vestitus more Antiquorum Phylosophorum, Georg. Kalmar Calvinista mita Cum Typographo Tratner Conventione, ubi sufficientem a Patronis pecuniam corraserit intendit parata jam opera publico dare Typis R. Universitatis Lexicon Hungaricum: Originem, ac proprietates hujus idiomatis systematice deducturus aliud opus: Phylologicas observationes, et grammaticam Hebraeam sine punctis Musoretharum accurate legendi quantum ex discursu ejus adverti egoquoque, cupido landis, ac ipsa plurimum linguarum notitia confusum eum non parum reddidere.

Ex remansa substantia literaria Reverendissimi Domini Klazer Pestini priori Septimana facta licitatione optimi quique libri Theologici, ac alii pretio infradimidium venere sed quide jure Hungarico, eique adnexis agebant, eorum accensum fuit pretium. His me Paternae Protectioni demississime commendans intersacrarum manuum oscula emorior

 

Budae 12 Martii Anno 1781

Latin
2024-04-09 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820