LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
https://hu.wikipedia.org/wiki/Czuppon_György |
Audio elenchum librorum hebraicorum, quem Illustrissima vestra a me acceptum huc secum detulit, periisse, ex quo suppono Illustrissimam Vestram circa libros illos adhuc nullam fecisse dispositionem: sit ita: jam pro anno hoc Scholastico des intermitti potest, ad annum vero et melius, et maturius provideri. Opportune, praeter spem, ipsemet 12 Grammaticas hebraicas inter libros meos, tria Lexica hebraica, tria pariter biblia deprehendi, quae omnia elericis per musae distribui, et Grammaticam equidem, absque dubio compendiose, ultima praelectione absolvi, aliqui minus, quidam ad solatium proficiunt. nullum adhuc habuimus menstruum examen, sed solum privatum sub praelectionibus, et forte differri potent, tum ex defectu librorum, tum quod in aliis seminariis multo tardis studia hoc anno suit inchoata, post festa natalitia, usque etiam Optissimum Illustrissimi Vestrae reditum; aut si Illustrissimi Vestrae ita videbit circa 20-21-23. hujus institui. Materialista Doll, libros suos apud nos his diebus Commendans, de Hebraici Gramaticis quaerenti mihi reposuit: Exemplaria Institutionum Lingue Sacrae Josephi Matthiae Engstler, quae Grammatica in Seminario Poson: usualis fuit, defecisse. prodiit Viennae litteris Schulzianis Anno 1778 ista est clara, et sufficiens, nei est opus alia pro clericis, vix ultra 26riu veniet quodvis exemplar, tot vero, quot suut Clerici, exemplaria possent procurari. Si reapse Engstlerii Exemplaria defecerunt; Pragae, et Viennae in officina Nobilia Schönfeld Anno 1784 prodiit Leopoldi Tirsch Emeriti Professoris, ac Actu Revisoris libros hebraicor Grammaticae Hebraea, aeque brevis, et clara, hanc procurare sufficitn quamquam hoc anno prostet jam intermittere. Grammaticae hebraeae, ferre sunt inumerae, sed Buxtorsii, fusior quidem, sed omnibus alii perfectior. janua Hebraeae linguae Xtiani Reineccii est valde utilis, circiter exemplaria sufficient; simul etiam lexicon hebraicum advesti solet; utile foret lexicon Buxtorfii, sed vix potevit haberi, aut Pagnini, sed neque hoc jam venale, ego horum uder quibusdam opeubus sum provisus. biblia Hebraica alioquin alla non erunt, nisi vel Reineccii potissima Posonii; vel ob typi magnitudine praeferenda, (duo hut a me clerici) biblia Hebraica Manualia Joan Simonis edtio 2do emendatior halae sumptius Orpsano [...] anno 1767 sed eligidi Exemplaria quibus adnectitur analysis Keri, chetib, 2do epicrisis Mascretas, 3tio explicatio nota marginalium. to. diectionarium omnium vocum hebraicarum, et chaldaicarum, sic enim hoc libro in octavo circiter exemplaribus, habito, aliis Carere possemus. diquetur Illustrissimas Vestra Hebraeae linguae studium, atque Graecae porro etiam manutenere, quae duae linguae, si nullus alter eas usus esset, tamen pro gratiarum actione discendae erant, quod quidquid uspiam Divini est, inhisest. et in Hungaria quidem nunquam plausibilius [...] est insultatum, quam argumento a contemptu, utique reprehensibili, et ignoratione originalis textus deducto; tollere hanc justae repehensionis materiam est tandabile, honestum, nec difficile. In reliquo expertis Gratiis et Paternae protectioni demississime Commendatus, dum pro suscepto per me commendato puero Paulo Hegedűs ad servitium herulos, humillimas ago Gratia, omni cum submissione sum Sabariae 6 xbris 1790 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820