LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [763]

763 
Szerdahelyi
György Alajos
Szily
János
Buda
Szombathely
1794-01-14
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
AEV Líceum iratai

Resolutio [...] Domino Caroli Zarka in Directorem Studii Philosophici die 27ma Dec. anni evoluti eduta ad nos jam pervenit. Zelus Professorum, quod Institutiones Sacras ordine dare voluerint sui Auditoribus per Dies Dominicus, et Festis mihi profecto valde probatur. Habebant olim altiorum etiam Facultatum Auditores Exhortatores suos sacros et quidem Stipendiatis. Hi, seu potius Stipendia eorum anno 1784. Sivitenio(?)sublatu sunt studiosi autem ad conciones communes inviati. Nullo, aut exiguo cum fructu. Ego puto per Resoluonem allam, qua sublati sunt Exhortatores Salarirati, non prohiberi, ne Professores, si velint, faciant Exhortationes Sacras et ad eas Studioses suos convocent.Deputatio Literaria Regnicoluis cetera inter puncta preferentialia sua (?) jam mitio Mensis Septembris proposita hoc etiam habet, ut Exhortatores restituantur. Resolutio inde expectatur. Quamquam heic, nescio quo ex fonte, retulit mihi nonnemo, puncta etiam illa preferentialia esse dilata, et Rem Scholasticam manere debere in statu quo. Quod futeur(?), mihi non placeret.

Cardinalis Primas dies ante aliquor Buda discessit Posonium, et un narratur, vide Viennam. 

180 millio florum dicitur. [...]

Excellentistime Domine! in Dioecesi Excellentiae Vestrae habeo Parochum ex Sorore mea Nepotem Georgium Babócs, de quo licet nihil aliud sciam quia mihi non scribit, commendo gratiis Excellentiae Vestrae una mecum, et in devotissimo sacrae manus osculo perpetua cum veneratione

Budae die 14 Jan. 1794

2024-04-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820