LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Dum ultimo hubui gratiam venerandi Illustritatem Vestram, fateor, oblitus eram orare, ut mihi liceat Illustritatem Vestram litteris meis convenire, Eidemque in servire. Tamen, illa animi facilitate, quam in Illustritate Vestra comperi incitatus scribo, et spero meum in Illustritate Vestra colenda Studium non displiciturum. Hodie accipio statum Personalem Excelsi consilii regii; quem etsi non dubitem ad notitiam perventurum demisse presento Audio Comitatus aliquis in sua Repraesentatione graviter queri, quod Index Curiae, et alii in primis Regni dignitatibus constituti Viri a Consilio Locumtli removeantur, et Comitatus, in quibus sunt varii Barones Regni, unius tantum Tavernici juris dictioni subiiciantur; unum etiam deliberasse, an non Consilium nomine duntaxat Inclyti compellare debeat? Sacratissimae Sue Maiestati a quopiam dictum esse: Praesidium Consilii Locumbis in defectu Palatini de beri Judici Curiae ex lege; Augustissimum reposuisse: Hanc Vestram legem ego nesciri; cur ego mihi non Cancellarius, si ille scivit? Pesthiensis Domus Invalidorum praeter tres Centurias est vacua; in iis numerantur etiam stulto, et aegri, qui per totam hiemem permansuri dicuntur. Generalis eorum Commendans proxime excedet cum toto suo salario. Quid de ingenti illa domo sit futurum? non dum patet. De Universitate nostra, an migratura sit? et quorsum Pestinum ne, an Posonium? rumores erant varii, es contrarii. Per quatriduum postremum fuit silentium. Heri rursum fama tulit, mansuram, sed ex arce-regia exiturem, et Claustra Carmelitarum, ac Franciscanorum occupaturam; Supremam Armorum Praefecturam Budae, Consilium, et Cameram Pestini futuram. Hoc certum esse dicitur: velle Caesarem, ut istud translationum negotium rite elaboretur, et cum rationibus pro, et contra usque ad 15tam currentis sibi substeruntur. Commissio illa, quae duobus mensibus fuit in Universitate, non dum fuit relata Suae Maiestati. Causas rei spargunt diversas; haec videtur verosimillima: Alia negotia fuere graviora; Caesar non petiir. Defunt autem nobis duo Professores, Jaurini totidem Directores, et Professores, Posonii, et alibi etiam. Hic est iam ingens copia Religiosum, qui ad Scholas compulsi sunt venire; 72 Franciscani e Provincia Mariana, 45 ex Capistrana, 19. Paulini, 17. Benedictini, 4 Trinitari, praeterea Dominicani, Cappucini [...] et alii, quorum numerum non habeo notum. Illusrissime Domine Praesul! si sortem meam tantis Universitatis tempestatibus, et fluctibus objectam reputo, atque una an, et quando sit futura tranquillitas ex moderna rerum conscitutione quaero, debeo ingemiscere. Spem in solo Deo repositam habeo, quem paene anxie oro, ut mihi per Illustritutem Vestram auxilietur. Militia quae apud nos est, non putat bellum fore; multi, etiam Officiales, cum licentia dimittuntur a suis e legionibus; qui ex Banatu, ex Sirmio, et Sclavonia ascendunt, omnia tuta esse dicunt. Congressum Legatorum Semlini (...) hubendum; tempus non audivi certum. Reverendissimus Domine Canonicus Szabo evocatus est Posonium ab Eminentissimo Primate in causa translationum. Nihil super est aliud, quam ut me gratiis Illustrissimi Domini Praesulis enixe commendem, cui dum longam incolumitatem, et in sancto, multiplicique opere felicitatem precor, perpetua cum veneratione persevero [...]
Budae 3 November 1783 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820