LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [759]

759 
Szerdahelyi
György Alajos
Szily
János
Buda
Szombathely
1785-05-29
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
AEV Professzorok

Quod jam ego ipse, et Amici mei saepe rogaverunt Illustritatem Vestram, nunc maxime rogo, et humillime insto, ut me in casu vacantiae per mortem Reverendissimi Domini Szilcz enatae inter candidatos gratiose proponere, et ad consequendum in Ven. Capitulo Beneficium adjuvere dignetur. Rationes meae sunt

 

1mo Merita Literaria in Eruditione Iuventatis Scholasficae per annos 18; et quibus sunt praecipui illi decem, quos in Regia Scientiarum Universitate posui: plura opera erudita edidi, per quae salutias et Artes Amoeriores amplificavi, utilitatem meorum Popularium his potissimum in disciplinis promovi, et Universitatis Patriaeque honoram apud Exteros etiam auxi. Testimonium praebant Libri Eruditorum. Nunc in annum primum sum in Budensi Regiae Universitatis Archi Gymnasio Director, et in gremiali Excelsi consilii Regii Locumtlis Commissione Literara Assessor ac Referens, et in negotio Studiorum, quantum possum, haboro.

 

2do Merita Spiritualia sunt in procuratione morum, in traditione Doctrinae Chistianae, et administratione Sacramentorum, quae frequanter feci, dum adfuit occasio, facioque.

 

3tio Dioecesi quidem Strigoniensi sum adscriptus, sed non obligatus. In eam adscribi petii, quia in ea me sors, et mandatum Regium reperit. Ceterum quaecunque merita ponera potui, non sunt unius Dioecesis. Si Sabaria tunc habuisset Episcopum, cum ea circa me mutatio facta est; non in aliam, quam Sabariensem, Dioecesim adscribi flagitassem, tum quod ejus Episcopus sit Illustritus Vestra, tum quod inde sit origo, patriaque mea.

 

Si quid est in me facultatis, hoc omne Illustrati Vestrae, Ejusdemque gregi, ac Dioecesi devotissime consecro, et sacras manus pie osculatus jugi cum veneratione persevero

Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Praesulis

Latin
2024-04-06 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820