LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Dici non potest, quantus in urbe nostra sit tumultus in aedificandis, quaerendisque hospitiis. Jam in Aree nulla est domus, quae non esset conducta; tamen plus, quam dimidium restat eorum hominum, qui venire debent, et habitatione non habent. Suburbia remotissima debebunt incolere, et singulis diebus montem ascendere. Nos in Universitate heri accepimus Intimatum Regium, in quo pro Universitate Pesthana multa constituuntur; sunt enim in eo puncta 60 Sodalitates, et Coetus Mariani, Exercitia Spiritualia, Confessiones menstrue, Festa Facultatum, et Exhortatores abrogaritur; pro Auditoribus altiorum Classium nullus Ordo Divinorum praescribitur, liberum est adire theatra, saltusque publicos, et alia ludarum genera. Cel. Pray in officio Bibliothecarii confirmatur; Bretschneider, qui anno priore iniquas accusationes conflavit, transfertur Leopolim, eoque sub poema amissionis officii severe imponitur, ne deinceps quaestum cum libris faciat. Aliae mutationes personarum non sunt. Senatus Universitatis cessat; Directores qui fuera, manent Budae in illa studiorum. Commissione, quae penes. Excelsum Consilium erigetur. Facultati Medicae demandator; ut in examine Graduandorum, et Pharmacopaeorum rigide procedat, Nosocomium Budae, hortum autem Botanicum; et Domum Veterinariam Pesthini conferni curet; quem in finem si hortus Franciscanorum Pesthinensium non sufficeret, possunt in subsidium accipere hortum ordinis cuiusdam Religiosi iam aboliti, aut abolendi; facta tamen praenia insinuatione Civitates, et comitatus inbentur ex Universitate accipire Medicos, et Geometras rito examinatos, probatesque. Libri Theologici colliguntur in Bibliotheca, ut Posonium perferantur. In Museo quoque Rerum Naturalium quae frusta habentur duplicia, vel multiplicia, separabuntur, et in Academias dividentur. Ad officum Advocati, et Causidici nemo deinceps admittetur, nisi rigorosum examen in Universitate subeat, et ea de re testimonium exhibeat. Dicendi, docendique libertas maior indulgetur, quam fuerit hactenus in illis Scientiis, quae in Mures vel nullum, parvum influxum habent. Professoribus Universitatis, si suo munere diligenter (?) fuerint, Ecclesiasticis. Promittentur Praebandae Canonicales; Seculanibus argumentum Salarii, vel pensio, quae par sit salario, aut etiam maio; Religiosis, qui 10 annis docuerunt, anni floreni 25; qui 20, floreni 50. Rusticorum filii, nisi fuerint in prima classe, deinceps non admit sentur ad continuationem Scholarum; Civium autem filii. si sint in Secunda Classe, studium continuare permittuntur. Circa actualia Professorum Stipendia nihil est innovatum. De Lingua Germanica istae sunt summariae statutiones. Magistri Scholarum Trinialium bene collegat linguam istam; ad studia latina nemo admittatur, nisi legere, scribereque Germanice monerit; praecepta linguae latinae, usi et Doctrina Fidei nostrae idiomate germanico tradentur; neque ad Theologicam quidem Cathedram deinde assummatur, qui sermonis Germanici sit expers. De usu huius linguae in nostris classibus altioribus nulla est hactenus ordinatio; putio sequenti anno omnia mansura in statu priore. Antequam antem inchoetur annus scholasticus, multa erunt declaranda, et statuenda, quia multa dubia, et difficultates oriuntur. Pesthini pro nobis adhuc nullae finat preparationes; unde putans aliqui Universitatem Agriam transferendam, quem in finem Exellentimus Praesul dicitur multa Universitati favorabilia offerre. Aiunt etiam Augustissimum his diebus Venturum, et hinc Agriam iterum cum suo Fratre Magno Duce. Ego censeo Seminarium (?) fore in causa, si caesar Agriam iverit. Volebat enim totum Clerum in Domo Universitatis collocere; Episcopus magnum illud aedificium ita esse factum repraesentarit, ut immutai non possit; ideo Seminarium suum, ut omnes capiat, qui eo sunt dispositi, per 80 murarios continuari curavit, et Religiosos interea per varius domos devisit, qui studiorum causa convenire debuerunt. Nunc mihi significatur operarios a coepto aedificio cessasset, et Augustissimum pobabiter in sua sententia persisterent magnificum illud Universitatis palatinum (?) Seminario cedatur. [...] |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820