LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Non habeo aliud, quo possim quaerere complacentiam Illistrissimi Domini Praesulis, praeter lucubrationes illas, quas Scientiis impendere soleo ex imposito munere. Opto potius, nisi Divina voluntas obstet, ut operam meam rebus Ecclesiasti eis possim consecrare. Quam in finem gratiam Illustritatis Vestrae humillime iterum imploro, et rogo, ut me eveniente vacantia in Ven. Capitulo inter Candidates ponere, et commendare gratiose dignetur. Nemo est, cui magis ex animo servire cupiam, quam Illustritas Vestra; cui si vires, laboresque meos probare potero, in maxima felicitate ne positurus sum. Libellum hunc singulari cum veneratione offero! Apud nos modo nihil est, quod putem esse ignotum, et dignum relatione. Ut primum res aliquae memoria di quae meam in nolitiam venerint, non omittam Illistrissimo Domino Praesuli significare. Interea etiam sacras manus pio osculo veneror, et perpetuo cum culta persevero [...]
Budae 18 junii 1784 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820