LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Religiosum Fratrem Angelum Hajdu Ordinis S. Francisci Provinciae Sancti Ladislai Alumnum nec professum nec ullo Ecclesiastico ordine initiatum, origine Nagy-Kanisensem Dioecesio Weszprimiensis ad statum Ecclesiasticum transire cupientem Excellentissimus Dominus Praesul meus Wesprimiensis Episcopus de receptione quidem securum reddidit tanto libentius, quod dictus frater praetesr peritiam, linguarum Hungaricae, gemanicae, et croaticae, in disciplinis quoque Theolegicis apud nos per biennium ita sit versatus, ut inter eminentes connumeratus fuerit. Sed quia propter oneratam nunc in Seminario Posoniensi Alumnatus Weszprimiensis fundationem, dictus Iuvenis forsitan integro biennio in saeculari veste fui accomodationem praestolari cogeretur: hinc eodem Excellentissimo Domino Episcopo Weszprimiense, suedente etalioquim ipso fratre Angelo recipi in Almam Dioecesim Sabariensem humillime petente, eundem Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationi Vestrae impensissime commendo, utpote testis et praestantiae ipsius in literis, et decentiae singularis in actionibus. Gratiosam porro resolutionem dignetur Illustritas vestra ad me Canisam dirigere, quatenus praefatus Iuvenis tempestive rebus suis prospicere seiat, et si quidem receptus fuerit, Posonium pro initio scholarum proficiscatur. In reliquo altis Gratiis impensissime commendatus, maneo
Canise 17 octobris 1785 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820