LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Alter iam labitur annus, quod moecenatem solerter, incassum tamen queram opusculo, sic a me inscripto: Merita Cleri Hungariae in Patriam. Lectum illud est a pluribus: probatum etiam: sub tutelam vero receptum a nemine. Tandem igitur Excellentiae Vestrae, nullo utique meo, sed causae, quam suscepi defendendam, merito, confisus, humillime supplico, quatenus patrocinium dicti libelli benigne suscipere, et panculas 24. circiter aureorum impensas, in eius impressionem resoluere dignetur. Porro cum petitio haec frustranea sit, nisi praenie manuscriptum opus Excellentiae Vestrae praesentetur: Id me facturum recipio, ubi primum Excellentiae Vestrae annutus mihi gratiose fuerit significatus. Qui in reliquo altis Gratiis impensissime commendatus. Maneo. Excellentiae Vestrae Episcopalis Humillimus capellamus Michael Szvorenyi Weszprimii 10 decembris 1792 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820