LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [743]

743 
Szily
János
Molnár
János
https://hu.wikipedia.org/wiki/Molnár_János_(jezsuita_tanár,_1728–1804)
Szombathely
1793-09-21
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
AEV Professzorok

Erigrum est Humanitatis Officium quod Reverendissimae nuper Sabarie me inuisenti ex hibui. Optassem solum ut Ejusdem Praesenta, quae non potest non esse mihi gratissima, dictius frui et sincerum meum ac Veteranum Affectum amplius comprobare potuissem.

Libros Hungaricos in 12 Exemplaribus medio Tipographice Trattneriane horum (...) velut amicum Reverentiae Domine manus Sigulari cum gratitudine accepi, et partim ad Bibliothecam Seminarii mei quae jam compluribus Reverentiae Dominae operibus merito gloriatur reposui, partim Dominis Canonicis meis aliisque Magistratua litus Dominis distribui. Dabo operam ut juxta desiderium Reverentiae Vestrae Domino quoque Parocho Szanyiensi Joannii Nagy unum exempler quantocius obtingat.

Non dubito Reverentiam Dominam jam inaudicisse nos affuturo Anno Scholastico Publicum Philosophiae Studium Sabariam inducere velle.

Hunc in finem Domine erga interpositionem I. Cottus Casriferei Domine Abbas Cisterciensium I. Gothardi suo ac totius conventus Nomine pro intertentione prosessorum annuos bis mille (?) liberalissime obtulit, ac mediantibus literis fundationalibus se successores que suos solennnites obliganit, nunc solum a Benigno Consensu Regio praestolamur, quam indubie nos obtenturos confido, cum tam Excelsa consilium (?) Regium, quam et Excelsa Cancellaria Regiaa Petitum nostrum cum favorabili opinione ae peculiari Commendatione ad Aulam promoverit, quam primum itaque Resolutio Regia emanaverit, illico necessaria disponentur cum initis mensis novembris Philosophia tradiquat, pro qua tametsi primo anno pauciores Auditore futuri fuit, succesorie tamen copiosam iuventatus tam ex comitatu (?) quam etiam ex majori parte cultum Soproniensis et Wespronensis confluoram praeuideo quodue summa rei est, rectae Iuventutis educationi, quae nunc in plerisque etca demiis desideratur, consulere, potero. In reliqui me expertis aestimatissimis favoribus commendo et peculiari cultu manco

2024-04-03 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820