LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [738]

738 
Kresznerics
Ferenc
Szily
János
Zalaegerszeg
Szombathely
1793-10-18
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
AEV. Professzorok

Paterno de praeficiendis neo-nate Sabariensi Philosophiae e gremio Diaecesios Professoribus sollicitudinis et gratiosissimae Excellentiae Vestrae de one reflexionis, sinc intimo (,) sensu, gratique animi reprificatisse non possum reminisci, eius alterum plusquam Paterni Excellentiae Vestrae in peramatum suum Clerum animi perenne monumentum erit alterum meae ad ultimum usque spiritum duraturae gratitudinis novum argumentum. Surget ergo vestris auspiciis favoribus patrociniis. Et hoc adhoc anno surget nova Sabariae Philosophia, at quo Civitas Splendorem totum Excellentiae debet Vestrae, Eidem quoque ancepsis referat, ut aliquando novum labefactaris fatuo lumine Musis praesidium novum (?) in dies corruptelo antidotum novum denique felicitatis Reipublica, cujus recta succrescentis in spem Patriae Juventutiseducatio unicum constituit fundamentum, fulcrim sit, quin imo jam esse incipiat.

Nos quoque tennes contabimur grandia, et participes illius Spiritus, quo Magna Excellentie Vestre anima alitur, reddici sanctas secur Sabrinius intentiones. Me quod concernit, ita me in Mathesi, in Algebra videlicet, Geometria tam (?), quam practica, et ad (?( huic studiis Architectura Civili, ac Hydrotechnica inde ab audita nasciturae ibi Philosophiae fama exercui, ut numeri huic, ut ut arduo sane, ac difficli, non (?) futurum propitio cunaitibus meis Numine, me confidam. 

Porro quoque resumpteo novo fervoris stimulo sat agam, ut non tantum scim. 
Sed etiam, quod summus sum, esse merear. Ceterum dum uberiorem Excellentiae Vestrae circa me ordinarionem, et Reverendissimi Abbatis S. Crucis ad quem eodem hoc cursore ex gratiosa Excellentiae Vestrae inviatione literas dedi, praesentam anxius operior, me paternis affectibus, et gratiosissimum

[...]

Szala egerszeg 18 octobris 1793 

Latin
2024-04-03 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820