LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [737]

737 
nagy-selmeczi
Kaszaniczky
Ádám
https://mek.oszk.hu/03600/03630/html/
Szily
János
Szombathely
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
AEV. Professzorok

Nihil modo communius, atque ob typorum elegantiam editionum nitorem, ob exculta magis, ut ajunt, a recentioribus Literarum subsidia Protestantium opusenla sollicite conquiri, aude legi, et quasi illis nil pronsus periculi messet temere in usum discentium adoptari; Istud, quamadmodum in caeteris disciplinis ita cumprimis in Institutionibus Linguae Hebraeae, quae expositioni S. Scripturarum praemitti assolet, commune esse confuerit. discitur interea prava verborum usurpatio, miro artificio praeparata Sermonis Sacri dissectio, et ut breniter eloquar, studiose reconditum virus discentium mentibus instillatur. Malo hinc ut pro viribus meis occurerem, opusculum hocce, quod ante annos conplures, pro usu scholarum Theologicarum in Universitate Budensi conscripseram, modo tiypis Viennensibus, quam nitidissime inprimi feci. Editionis exemplar, nitidiori in charto expressum, quod literae huic adjungitur, Illustritatus Vestrae conspectui hum illi

me sisto et in profundissima Veneratione oblatum praesento: Quod si contigerit illud Altissimo Illustritatis Vestra Judicio adprobari, Prosessorum sensu, discentium usu utile censeri, moderato, et factis impensis congruo gretio exemplaria apud me Posonii requirenda humillime insinuo. His gratiosis Favoribus inpense commendatus in profundissima veneratione emorior

Latin
2024-03-31 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820