LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [736]

736 
Kovachich
Márton György
Szily
János
Buda
Szombathely
1788-11-09
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
AEV Professzorok

Submitto hisce inclusa aliquot Exemplaria Programmatis mei typis excuri, quo meam intentionem gemina opera litteraria edendi praenuncio; quoniam autem hoc momentorum argumentum non mei, sad promovendae Patriae et Ecclesiae Hungaricae,

adeoque, Dei ipsius gloria causa pertractandum suscepi, justum esse judicavi, illud cum praescitu, quin et subsidio Ecclesiae nostrae nationalis, quam concernunt Praesulum elaborare. Quamvis igitur Dioecesim Illustrissimae ac Reverendissimae Dominae novellam esse non ignorem, sciamque illi antea nec Seminaria suisse, neque Episcopos, qui Pastorales, seu alias Encyclicas edidissent, quia tamen neque illud me latet Illustrissima ac Reverendissima Domine laudabili sane ad porteritatem studio non mediocrem Bibliothecam, Museumque erexissen in quibus aliquid ad rem meam inveniri ne fors posset; Ideo Illustrissimo ac Reverendissimo Dominem Vestram enixe exoro, dignetur sua curare excuti; et quod Ecclesiae causae Servituram videretur, mecum gratiosissime commendare, meque Sapienti Suo Consilio sublevare, qui me gratiosissimis favoribus commendo, et dum gratiosam Resolutionem praertolabor, omni cum venorationis culta persevero.

 

humillimus servus et cliens

Martinus Georg Kovachich

Budae die 15 Nov. 1788

Cum aliquot segmenta mei Meraurii Hung. Budae existenti Illustrissime ac Reverendissime Domine perso naliter exhibuerim, optemque opus complere, quod mancum nec Illustrissime ac Reverendissime Domine (...) non autem recorder amplius quoid desit demisse rogarem, dignetur mihi curare indicari occasione Responsi quod spero, quae segmanta obtulerim, ut reliqua submittere possim, aniter mea dissertatio de Religione Illustrissima ac Reverendissima Divinae tradita sit!

Latin
2024-03-28 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820