LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
https://hu.wikipedia.org/wiki/Czuppon_György |
Ut aliquibus in tanta morum corruptione, quae in publica, et ferme communi sacri quadragesimalis jejunii violatione tam patenter est conspicua, aedificationi esse possim, Hungarice Opusculum composui, cujus ordimi quidem deducendo alios inter labores minus temporis sum nactus propositum mihi fuit, maxime dogma tueri ex seram, et antiquitate: titulus est: Egy Plebanosnak a böjtrül rövid kis elmélkedése. ex ratione morae, quam ob defectum literarum ő et ű u typograpsus nectit, ante deam secondam quadragesimae non prodibit: submittam illico Illustrissimi Vestrae cui, si praesentem venerari potuissem, alioquin delaturus eram nec extra, nec in seminario scit quisquam, a me fuisse elaboratum, cognito, ame prodivisse, multum amitteret aestimationis, utique antequam legeretur, quia non esset ab aliquo MAGNO et FAMOSO, quae est praesentis saeculi deformis stultitia. mihi satis erit, si Illustri Vestrae placebit, multis indubie placiturum, si esset contra jejunium: sed infelix videlicet opusculum contigit esse ad mentem Ecclesiae Catholicae: a Cavillis, et partium studio cante abstinui, ne Protestantes a sectione arceam; etsi vero anceps temporatis hujus mercedis non sim, amarem tamen, si in Dioecesi 200 circiter Exemplaria erga pretium 6 circiter grossorum distraherentur in recompensationem extra serialis mei fatigii; potissimum vero ex fine intento spiritualis quorumdam utilitatis, qui vel hoc ipso statuta ab Ecclesia jejunia vitpendunt, quod novum Pontificum comentum reputent. Si itaque opus merebitur, demississime Illistrissimam Vestram rogo dignetur decasione data commendare, vel unica, [...] danda ad Dominum Canonicum, Praefectum Seminarii, [...], adnexa de opere hoc propositione: alioquin a Saecularibus, et sacerdotibus etiam multis, quidquid pro Religione scribitur, aestimatur projecta vilius alga. opus exhibet ea de jejunio antiquitatis documenta, quae in Theologis obviis desiderantur, etiam sacris dictionibus servitura: et an non imperfectionis genus est, vix etiam famosiorem Theologum, si requiratur, ex 4., 5. saeculo aliquo testimonio docere scire, aetate illa in 40a carnium usum non fuiisse? Scram fusius utendum erat propper adversarios, cujus textus et Kaldiana versione presse exhibeo. Objecto, fine idiomate, raritate sua, cum talis materia nec latine seorsim inveniam pertractata, et tamen maxime practica, et universalis est, commendari meretur. Opus de sola salvifica, protestanticum, bene quod tam sit elumbe, et nullius roboris; contra quod Domini Pray animadversiones sunt pro more ammadversionum sufficientes, multum famen ad operis perfectionem desidero. Author utique et cito et breviter aliquid dare voluit, utinam plures, quibus vacas similibus refutandis, debite insudarent. In reliquo gratiis, et potenti Patrocinio humillime commendatus inter oscuta sacrum manuum omni cum Submissione persevero |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820