LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
https://hu.wikipedia.org/wiki/Czuppon_György |
Pro gratia, qua Alexandrum Czuppon ad intercessionem meam Illustras Vestra ad orphanotropium Ginsiense gratiosem suscipere dignata est, inser oscula sacrarum manuum gratias ago humillimas, hocque praestitum mihi beneficium perenni colam gratitudine; tanto autem magis obstrietum me profiteor ratione declarationis Illustris Vestrae quod velit solertiam meam, dum occasio feret, remunerari; tribunat Deus, ut ego pro hac erga me benevola propensione dignem valeam Illustrissimae Vestrae famulari. Bibliopolam Bink saepius adimus, aquo enam, ut pote apud eum solum inventam comparavi mihi illico Arabicam Grammaticam Erpennii, facillimum proin mihi eras erit ratione specificatorum librorum agenda agere, primo numero notata biblia sacra V. J. subducto textu latino methodo interlineari, jam ego apud Typograpsum judaeum prope aulam scotensium ad forum habitantem extantia, ac non 12, sed 6 flor: venalia in casum, quo Illustrissimae Vestrae placuerint, destinavi, sic et opera omnia Grotii, quae de venitate religionis xtianae singularis eruditionis plenasunt, a fl. 12, aqud bibliopolam Haselmayer ad S. Stephanum, immediate e regione domus postalis habitantem, nec non aliud opus unum, alternve constitui, plura dum invenerimus, notaturi, id Illustrissimas Vestra per optumem admonet, inspici (?), num opera integra sint, cum scepe mansa obsruant. Dominus Eminentissimum Cardinalis 5 hebdomodis Viennam abfuturus, tradidita nobis in securas manus librum accepit jam indubie; sed neque cum Aposco nuncio censtimendi nobis fuit occasio, solum Domino Reverendissimo Secretario ejus commissa nobis commucavimus, nec bibliotheca Caes. R. patet per vacationes, nisi transitonie videre specialiter cupienti, in Belveder in Schönnbrun, S. Steph. Caroli Borr. Ecclesiis, apud Capucinos, videnda ora vidimus, aliaque, de quibus uberius Reverendissimo Abbati B. M. V. de Peczel, praesenti cursore scribo. interim occasio meae in linguae arabicae eoquitione progressionis non nisi hac durat hebdomade, quia illi quoque, per quos proficere debeo, animi relatandi causa discedent, et cum canistia Viennensis sensibilis sit, futura hebdomade die Mercurii ad noctem Sabariam pervenire intendimus, inde ego alioquin Parochiam, vana que ibi mea negotia revisurus ibi potui (non eget Illustrissimas Vestra, sed mea fert obbligatio) sanctum Illustrissimis Vestrae pro domo Dei zelum memoravi, occasione hac attuli, dignum esse, ut veri Dei cultui splendida, et magnifica surgor Ecclesia ibi, ubi olim falsorum dea tot erant him (?), dum colonia eras Romanorum, prodiitque sic mentio Libi de hac Savariae antiquitate a Schönvizner editi, rogo proin Illustrissimam Vestram demississime, diquetur duo exemplaria mihi his adhuc vacationibus assignari facere, ut dignis viris submittere valeam, alioquin in extra Regnum innotescet liber magis, atque ea, quae continet collega mens Andreas Bőle Sacras Illustrissimus Vestrae manus humillimes exosculatur Professor Posonensis Adamus Kazanitzki Viennae Typo dedit hebraicam Suam Grammaticam, eamque postrem unum nunc corrigendi gravienae his diebus commoratur, quem dum in diversorio convenissem, inter ultro citro que habitum sermonem promlit, se ab Illistrissime Vestra coram constitutum Posonii audivisse, valde displicere Illustrissimae Vestrae suam, quae tu Universitatis est, sentiam, de non corruptis fontibus serae, diutiusque,mihi alioquin cognitas suas rationes venarravit, ob quas persuasus est, verissimus esse oppositum; ego aliud non dixi, nisi Illustrissimam Vestram |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820