LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [733]

733 
Czuppon
György
https://hu.wikipedia.org/wiki/Czuppon_György
Szily
János
Pozsony
Bratislava
Szombathely
1785-09-29
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
Aula

Secundum jam venit intimatum, quo disponitus, ut tres ex Seminario Posoniensi, alumnos Paviam mittamus, et quia ad tu intimatum respondimus defecu expensarum itineris neminem se velle resolvere, in altero hocie inamato sua Illustrissimaresolvit, cuivis pro abitu 100 ante discessum deponendos florenos, et alios 100 pro redim ibidem percipiendos absoluto cursu Theologico mitti debent germanicae lingua perfecte gnari, in studiis boni, culti, juvenes, aliquam etiam tamen pecuniam a parentibus habeant, utile, ac prope necessariae est. Reverendissimus Dominus Rector, qui Illustrissimam Vostram specialiter reveretur, ex nulla alia Dioecesi, e Theologis secundo anni (juniores esse debent, et primi anni, quia eos expersi in summus mittere non volumen) magis idoneos reperit, quam ex Dioecesi Illustris Vestrae Franc. Schrantzenthaller, ex pago purpach (?) Sopron et xtopsorum Kimperger ex Citte Rusthensi oriundum, uterque et pecuniam habet, et interrogati dicunt eundi se habere votuntatem, interea donec ab Illustrissime Vestra Gratiotam resotutionem accipiamus, illi quoque rem cum suis parentibus conferent; caeterum res moram plane non patitur, cum, ut plerumque, in hoc etiam tardior venent resolutio; si cum Franc. Hoffman Dioecesis Albensis, ejusque cittis Notarii filio (?) ire poterunt, minus expendent, Paviae Scholae incipient cum (?). Scio Illustrissimam Vestram ex parte non velle, ut ex suis Paviam aliquis pergat, unde et Zanathium revocaverit, sed tunc adhuc non nihil diversa erant tempora, quare ego judicae ob externam formam, et famam Saltem uno eod (magis valeret Schrantzenthaller mitti posse; (?) enim quod moderna princpia attinet, hii quoque audiuntur, proin, si juvenis inchinatus est, imbibere potest, (?) vero, et si ibi sit, praemissa sena admonitione apud bene moraturum juvenem possunt. Secondo maximum apud me pondus videtur, quod horum illuc missio servitura sit ad eximendam illam ineptam opinionem, qua Viennae, et abibit, ut mihi constat, vanorum, et aulicam captantium horu unum sermone Illustra Vestra velut osor modernarum dispositionum, et quod hodie grave habetur, osor Germanorum esse dicebatus parcet mihi Illustras Vestra, quod tam clare, quae de Illustrissima Vestra dolenter audivi, et refellere sum conatus, proferam. In reliquo dum me Paternae Protectioni inter sacrum manum oscula demississime commendo, non possum praetermittere verba Calmeti, praefatione in psalmus, V, cum ab illis, qui hebraeum in astra evehunt, conformiter ad nuperna dicta, in coelos Calmettus efferatur „Hebraus textus, qualem hodie in nostris bibliis legimus, not uno in loco Apertissime rorruptus est, cujus rei certissima argta praebet diversa legendi ratio, quam 70, syrus et Hieronymus securi sunt. menda si pariter alia, quae recentius invecta creduntur.

 

Posonii 29 7bris 1787

Latin
2024-03-28 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820