LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [732]

732 
gróf
Széchényi
Ferenc
Szily
János
Cenk
Szombathely
1785-03-23
Egyházmegyei Levéltár, Szombathely
AEV Nobilitas

Illustrissime ac Reverendissime Domine Episcope
Gratulatio ex parte Illustrissime Domine Vestrae eo maiori mihi solatio fuerat, quod et ego Illustrissime Domine Vestrae amicitia hactenus gloriari meruerim, en ipse peculiari hympathetica in Illustrissimam Domine Vestram propensione semper ductus, firmissimam spem habeam, fore, ut quem in promovendo almae patriae bono Illustrissima Domine Vestra omni tempore contestata est zelum mihi in arduis negotiis operaturo summo auxilio futurus sit. Conferuet, quaeso, Illustrissima Domine Vostra Suam in me amicitiam et suo in patriam studio mihi in posterum etiam opituletur. Ego circa 5 Aprilis Viennam peram dein usque finem mensis hic mansurus. Gratularer autem mihi sum opere, si Illustrissima Domine Vestra iter ne fors quopiam susceptura, versus Czenk divertere vellet et ego eandem hic venerari possem. Si vero alia Illustrissimae Dominae Vestrae negotia, quo minus idem honor mihi praebeatur, impedimento forent, circa initium Maii in Croatiam descensurus Illustrissimam Dominationem Vestram Sabariae veneraturus sum. Denique, quod ob recenter adeptum 
munus multis cogitationibus obratus, propria manu si Illustrissimae Dominae Vestrae haud scripserim, veniam me impetraturum spero et peculiari cum veneratione sum

 

Czenk 23 Marti 1785

humillimus servus

Széchényi

2024-03-28 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820