LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Ignoro, an Catechismi recentius per Suam Mattem pro Regno etiam Hungariae praescripti devenerint ad manus Reverendissimae Dominae; qui cum ab erroribus, defectibus que plene purgati non essent, accinxi me ad concinnandas circa illos observationes. Dum ageretur de prioribus Catechismis, constat mihi Reverentiam denato ExcellentissimoDomino Episcopo Suo utilem praestitisse laborem, sed nec nunc dubito de sincero, optimoque Reverentiae Dominae animo, ac solicitudine, quod semet libentissime pro emolumento Religionis impendere velit; in Societatem igitur laboris landem interpello, transposuique jam Pestinum ad PP. Dominicanos recentiores hos Catechismos Reverentiae Dominae inscriptos ita, ut vel ladem illos ibi inquiri curet vel praeatti Patret inventa certa, et secura occasione ad Reverentiam Dominam transponant; publico enim cursori ad declinandam, cum moles nonnihil major sit, hominum suspicionem committere nolui, gratum igitur mihi Reverendissima Domina praestiterit, si sumpto otio observationes Suas circa eosdem Catechismos deprompferit, ac mihi submiserit. In reliquo benevolentiae commendatus maneo. Agriae 29 xbris 1777 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820