LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [697]

697 
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Koller
József
Eger
Pécs
1777-01-14
Országos Széchényi Könyvtár
Quart. Lat. 1511. 2. 61r-61v.

Literam cum fasciculo expediri curavi ad Reverentiam Vestram, quam Fiscalis meus Pestinum Secum accepit ea cum instructione, ut eandem aurigae, qualibet hebdomade, ut informatus sum, Quinque-Ecclesias descendere solito comittat, accepta vero Reverendissima Vestra litera rursum scripsi eidem fiscali meo, ut, si nondum praeattos ordines explevisset, invigilet, quando canonicus Quinque- Ecclesiensis Pestinum compariturus est, et eidem consignet. Professio Fidei Conformiter ad Bullam Pii IV In Sacrosancta per Professores emittenda, quia in primordio Scholarum mearum in usum non venit, ab eo tempore non practicatur. Ordines circa Asylum provisorio modo elargiti omnino sunt praejudiciosi, et ipse his in circumstantiis conatus meos eo direxi, ut et Conscientiae, et indemnitati hominum meorum consulatur; Si profanatio, si vis intervenerit, Domine vim patior, responde pro me, dicendum nobis supererit. Pratanter accipiam, (si instructionis de caeremoniis Missae privatae exemplar unum mihi submiserit Reveredissima Domine, cujus in reliquo benevolentiae commendatus

 

Agriae 14 januarii 1777

Latin
2024-01-19 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820