LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Antequam Reverendissimae Literam peciperem, submisit mihi Excellentissimus Divinus Nuncius Aplicus repraesentationem Suae Excellentiae Domini Episcopi Vostrae Ecclesiensis ad postremum Catechismum zelo Episcopali depromptam, ut adeo jam: de Reverendissima Divina solicitudine, cui eatenus gratias rependo, tribus in exemplaribus habeam; recepi enim eandem et ex posta Budensi, et ex Viennensi: accepi etiam libros de Jubilaeo, hos equidem pervolvendi tempus non habui, arbitrabar enim etiam potissimum, ad normam Jubilaei Romae servari soliti pertinere. Repraesentationem perlegens multum in fortitudine Suae Excellentiae Episcopalis aedificatus sum, ac illico manum adornandae et meae repraesentationi admovi, Satagam que ita hoc munere defungi, ne quid a me desideretur; edicam quidem libere, quod sentio: ita tamen ne abinde offensio seu Eminentissimo Cardinali, seu Praelato Saganensi enascatur; addidit einim mihi per Literam suam stimilum et ipse Eminentissimus, qua professus est, nec hos Catechismos mendis vacare. Non puto eosdem Catechismos fine censurae Dominis Episcopisis Scepusiensi, aut suffraganes vaciensi esse submissos, aut submittendos: sed etsi submitterentur, Eminentissimi Cardinalis auctioris Tituli reverentia prohibendos, ne, quod sentiaret, libere edicant. Sua Celsitudo Primas Noster adursit jam reflexiones meas addendo, metuere se, ne Benigna aliqua Resolutione Regia praeveniamur; cui pollicitus sum, proximius me desideriis Suae Celsitudinis Satisfacturum, addendo, non fore convenieus Matti Regiae, deiu Resolutionem revocare; erior enim semper veritati cedere debebit. Excellentissimus Dominus Archiepiscopus Colocensis mihi aliud scripsit, imo me adur sit, ut minutino omnia secundum meritum perstringam, addendo habiturum me plures Duos Diaecesanos Socios, imo et Ipsummet Emminentissimum Cardinalem pollicitum suisse, se operano in eorundem reformationem Collocaturum. Hunc jam exemplaria priorum mearum repraesentationum Reverentiae Divinae submitterem, sed quia modice amplior earum moles est, cursori ordinario committere tutum non judicavi, si tamen securum Reverendissima Divina istud censuerit, lubens quamprimum faciam, aut si de alia opportuniore occasione me edocuerit, nec hoc negligam; submissurus eadem occasione et modernas meas refletiones, quas spero ad tempus illud praeparandas. Litera Suae Excellentiae Episcopalis, ad Dominum Comitem Hitzky est, cui nihil addi, aut demi possit; fortunatior tamen ego fui, contigit enim me cum optimi Spiritus Directoribus negocium habere, qui ultroneo et nominationem, et instructionem Exhortatorum pleno meo arbitrio substraverunt, et ipse etiam quin alios interrogassen egi agenda, constituique omnia illa, quae fieri debere Sua Excellentia in litera sua praeatta editxit, nec hactenus vel minima difficultas mihi relata est, nec spero aliquam enascituram; nec enim arbitrabar id, quod potestatis meae est, aut esse debet, ab aliis interrogare necesse esse sed potius ut ipse, si alicui visum fuerit, interroger Tu reliquo benevolentiae commendatus maneo. Agriae 19 decembris 1776 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820