LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [695]

695 
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Koller
József
Eger
Pécs
1776-11-28
Országos Széchényi Könyvtár
Quart. Lat. 1511. 2. 57r-57v.

Promissorum Reverendissimae Dominae implementum de submittendis mihi in modernos normales viennenses Catechismos Suae Excellentiae Domini Episcopi Quinque-Ecclesiensis reflexionibus hactenus experiri non potui; accepi equidem cum litera Reverentiae Vestrae librum de Jubilaeo, et reflexiones de priore Catechismo, praecipue tamen desideravi in modernos Catechismos; qua reflectionum obtinendarum spe hactenus distuli meas Exelso Consilio submittere reflexiones, ut tanto liberius sensa mea pandere possim, si eadem Sapienti Suae Excellentiae judicio conformia viderem quas reflexiones nunc jam tanto ardentius desidero, quod Sua Celsitudo Primas recentius mihi scripserit, plerosque Dominos Episcopos accedere acceptationi propositi cathecismi praeter Quinque-Ecclesiensem, et Jauriensem, quam nullas hucdum, alii vero exiguas adduxere observationes; velit proinde Reverendissima Domine iterato huic petito meo subscribere, et copiam Earundem reflexionum mihi facere, quo mihi nihil gratus hac vice praestavi posset. In reliquo benevolentiae commendatus maneo.

 

Agriae 28 novembris 1776

2024-01-19 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820