LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Accepi alterum etiam Tomum praestantissimi Operis Tui per Excellentissimum Garampium Nostrum, pro quo, Si animum meum recte nostri, non est, quod Tibi multis, gratias uti habeo, ita agam uberrimas; referre eas utinam liceret quavis occasione! videres profecto, quam prompto, quam exquisito in res Tuas studio ferar. Et vel ideo, si quid senecionis amici preces apud Te valent, noli, quaeso, deterreti a praeclaris caeptis Tuis, eo, quo egregie capisti, modo continnandis. Molestiis, quas Saepenumero politica Censura similibus operibus adfert, Tui generis Virum, qui Patriae decus cum Ecclesiastici ordinis ornamento optime conciliare novit, superiorem esse decet. Sed quid ego hac Tibi? – Unum tamen praeterea quin candide Tibi fateat, praeterire non possum; Tuam illam in scribendo modestiam, ac aequitatis Studium, procul a contentionibus remotum, quo Suum euique tribuis meritum, mihi maximopere probari. Quam probari. Quam optandum foret, ut alii quoque Scriptores nostri in re aeque decora, ac necessaria exemplum abs Te sumerent. Deus Te Ecclesiae atque Patriae nostrae, ac cumprimis Diaecesi Tuae quam diutissime Servet incolumem, ut integro, quod prae manibus habes, Opere Tuo perfecto, rei literariae summam utilitatem, Tibimetipsi vero nominis immortalitatem, ac ordini Tuo famam compares, exemplumque aliis laboriosi Sacerdotis, amantis Patriae filii, et integri perfectique Scriptoris praebeas! Ita mecum boni omnes Tibi certe ex corde vovent. Tu porro, quod facis, mei memor vive, meque ama, ut ego Te, qui semper distincta cum aestimatione futurus sum Viennae 3 Decem. 1782 Ladislaus Bisztriczy |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820