LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [677]

677 
Perolio
Pio
Koller
József
Firenze
Pécs
1768-05-01
Országos Széchényi Könyvtár
Quart. Lat. 1511. 1. 89r.

Hebdomadam superiori Liburnum Massiliensis navis appulit. Amicus meus Liburni agnes Lamy tomos 17, qui eruditarum Delicae inscribuntur, missurum ad me quolibet temperis puncto pollicetur. Omnia Moneliae opera mihi praesto sunt, ut ad Suam Excellentiam Reverendissimam mittantur.

Confido autem, fore ut mense proximo declinanti .. Simoni Occhio Venetiis reddantur. Hanc epistolam adjungo alteri, quam adjungo alteri, quam Eccellenza Reverendissima mitto. Ipsam cum ovem, ut exercitationem, quam paro, sibi dedicavi patiatur, Te etiam obtettor, ut hac rursus in rem consilium meum juves. Mensarium, qui Julius Romanos 600 mihi solveret, frustra desidero. Ejus nomen mihi si indicaveris, ipsum adiam, ut liberet fidem, ac mihi descriptam pecuniae summam solvat. Suae Excellentissimae Reverendissimae sacras manus meo nomine exoscule: vis velim, in re qualibet me utere meque ama. Vale.

Florentiae ad Santam Mariam Novellam pridie Kalend. May 1768

2024-01-18 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820