LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [664]

664 
Klimo
György
1710-1777
Dobner
Gelasius
https://www.wikidata.org/wiki/Q725333
Pozsony
Bratislava
Prága
1768-07-24
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 83. 100.

Litteras Reverentiae Vestrae una cum exemplaribus operum ab Eadem postremo in lucem emissorum gratissimo animo percepi. Opus utrumque, quoad mihi per occupationes quotidianas licuit, percurri, et altero quidem inficetum adversarium ad limites rationis, et modestiae redactum, altero magnam hiscoriae Bohemicae non minus, quam Hungaricae lucem affusam perspexi. Habent proinde et Bohemi, et Hungari, et aliae Slavicae Nationes, quod in acceptis Reverentiae Vestrae referant, historiam ipsorum, quae aut tenebris involuta erat, aut pormultis fabulis scatebat, et in clariori, puriorique lumine collocatam, et non vulgaribus monumentis, quae in lucem protraxit, esse ditatam. Quo magis mihi gratulandum est, nomini meo inscriptum esse librum, quo velustaquaedam monumenta, praesertim patriae meae Hungariae hisioriam tangentia, ab interitu sunt vindicata. Utinam vero aliquid a me profectum esset, quo singulurem iIlum honorum, quo librum hunc mihi dedicando Reverentia Vestra me affecit meruerim. At quoniam nullius mihi meriti conscius sum, soli Reverentiae Vestrae humanitati adscribo, quae ipsa de me evulganda putavit. Coeterum pro exhibitis mihi humanitatis argumentis debitas refero gratias, operam omnem daturus, ut suo in me animo non verbis modo, sed re etiam ipsa respondeam. Quod ut efficiam, dum mihi occasiones gracificandi ab Eadem porrigi peto, constanter persevero. Posony 24 Julii 1768.

P. Gelasio Dobner Scolis Piis

Pragam.

2024-01-18 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820