LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [663]

663 
Klimo
György
1710-1777
Dobner
Gelasius
https://www.wikidata.org/wiki/Q725333
Pozsony
Bratislava
Pécs
1765-07-19
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
I. 1. c. 82. 57-58

Nescio, ubi longius adhaeserit epistola Reverentiae Vestrae, unumque fere annum commorata sit, donec redderetur: Scripta est 10 Aug anni praeterlapsi; heri ipsam accepi cum duobus ineditorum hactenus operum exemplis, et nummo Uladislai Regis

Obligor pro utroque, tantumque abest, ut crisim quampiam promam, sed vires, valetudinem voveam, quo doctis vigiliis Rempublicam litterariam diu augere possit. Thermis Carolinis ante annum obex fuit Regni Diaeta; huic otia mea quibus Regis jussu jam in 5tum annum perfruor Posonii, atque inde longior quot annis a Dioecesi mea absentia, impedimentum ponunt. Propior si adessem, aut sacratioribus his vinculis me expedire possem, salutares aquas, et cum his noctes subinde Atticas non negligerem. Claudo, epistolam praeter grati animi significati onem eo cum voto, quod ab occasione praestoler, ut opera qualicunque mea sive Reverentiae Vestrae seu etiam Sacri sui ordinis, quem prosequor, usibus esse possim. Bonae commendo me memoriae, et amica cum observantia maneo. Posonii 19 Julii 1765.

P. Gelasio a S. Cathar. Schol. Piar, Rectori

Pragam.

2024-01-17 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820