LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [660]

660 
Perolio
Pio
Klimo
György
1710-1777
Firenze
Pécs
1766-09-17
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1766. 341. 342.

Georgio Klimo Quinque Ecclesiarum Episcopo Vigilantissimo

Atque Omnium Dixiplinarum cultori, ac Patrono Studiosissimo

Prater Pius Perolius ordinis Praedicatorum Salutem Plurimam dicit

 

Non tam singulari Tuae erga Josephum Koller benevolentiae, quam Divino beneficio esse arbitror tribuendum, quod idem Josephus Koller, Ie Hortatore, iter in Italiam instituerit, mihi vero, dum ille Florentiae apud locnobium nostrum ageret is honor obtigerit, ut suavissima ejus uterer consuetudine. Nactus namque sum non modo spe eximia Juvenem atque in disciplinis sacris summa cam laude versatum, verum etiam insigni animi demmissione, atque religionie in Deum singulari, ac denique ut verbo dicam, iis moribus, ac virtutibus praeditum, quibus florere ii neccessario debent, qui Deo devovere se continenter decreverint. Letsi vero eidem ea praestiterim officia, quae Christiani hospitii jura flagitabant, atque hyemaly ei vestis providerim, quibus tueri se a frigore posset, at prorsus, ut ita dicam, molitus sum nihil ejus habita ratione meritorum.

Dum igitur merito, ac jure Tibi gratulor, quod tam egregium juvenem Tuam in elientelam susceperis, Te etiam, atque etiam oro obtestorque, ut Patrocinio Tuo illum perpetuo tue ave, me autem seias adeo Tibi esse addictum, ut fortasse sit nemo, qui ut ego, Te tanti esse faciendum arbitretur. Tibi etiam persuadeas, velim, quod, si ipse quoque niti Patrocinio Tuo firmissimo possim, in magnam venirem spem, ut Patrocinii hujus fructum consequerer cumulatissimum. Deus optimus maximus ad ijus Ecclesiae quam sapientissimi moderaris, sospitem Te diu, atque incolumem conservat. Vale

Florentiae ad aedem S. Mariae Novellae Ordinis Praedicatorum

XV Kalendas Ottobris 1766

Latin
2023-09-21 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820