LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
https://www.arcanum.com/hu/online-kiadvanyok/Lexikonok-a-pallas-nagy-lexikona-2/k-E039/kaunitz-E900/ |
Gratiosissimis Celsitudinis Vestrae Litteris nupero Cursore plena cum veneratione perceptis, cum nihil magis cupivissem, quam Celsitudinis Vestrae jussioni promptissimi obsequi; tamen mora aliqua opus mihi fuit, cum Quinque Ecclesiis nunc abessem, tum quod desideratus Dogielii codex Diplomatius Poloniae caeteris libris meis, qui Posonio recens advecti suis adhuc cistis inclusi sine ordine haerent, immixtus, tempus ex posceret, dum perquireretur. Iam perquisitum et inventum in Tomis 3bus 1. videlicet, cujus duae partes eodem in volumine, 4to et 5to queis plures nedum habere, nec videre mihi hactenus licuit) (ad obsequia Celsitudinis Vestrae deferendum publico) quemadmodum gratiose jubere dignabatur, cursori tradidi, vehementer exoptans, ut expectationi celsitudinis respondeat, eamque, quae exinde in praesentibus rerum circumstantiis speratur, ad promovendam Rempub. utilitatem adferat. Qui de reliquio Quinque Ecclesiis 17 Maji 1772 Celsissimo Principi Wencesl. Ant. de Kaunitz Viennam |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820