LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Libri per Reverentiem Vestram Nigrinio traditi hui quidem missi sunt, at una, quin eosdem vidissem, Quinque Ecclesias statim ablati. Nigrinius nempe eidem cum caepulis, florum ex Holandia allatorum cistulae libros pariter inclusit, quin in Epistola sua tam vel verbo meminisset spero tamen me propediem eosdem recepturum; remitti enim jussi. Antiquitates Puteolanas videre prius cupio: quare si id admittat, Professor Nigrinio has pariter consignare non gravetur, qui per D. Consiliarium Kerlecz die proximo Mercurii huc rediturum mitere eas poterit. Patris Piaristae Libri veniant quandocunque, ubi per Censuram licuerit, dummodo veniant. Quod non est, cur Reverentas Vestrae iterum commendem, quando ultro Ipsa tanta solicitudine curare pergit, quaecunque ad augendam Bibliothecam meam faciunt. Ut me plurimum Eidem proptereu obstrictum fateri debeam. Quum Bibliothecae meae recordor, mentem una subit Custodis ejusdem Josephi Stadler Presbyteri obitus postremo Cursore ad me renunciatus. Quem dum ob notitiam viri A. R. Paternitati Vestrae ignotum esse nolui, constanti cum observantia persevero. Posonii 2 9br 1772 A.R. P. Petro Maria Gazzaniga Ord. Pread. Profess. Viennensi Viennam |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820