LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Qua mihi heri reddica est Reverentiae Vestrae Epistola, praeterquam quod peculiatis Ejusdem in me propensionis uberrimam significationem contineret, gratissimo idcirco animo, reciprocoque eorum, quae mihi tanta teneritudine, et quidem ad multos annos precabatur voto a me susceptam; simul de responso, quod priori Ejusdem Episolae debeo dudum opportune me commonefecit. Ab hoc igitur post humanissimas pro officiosa mei memoria gratias, annum hune ordiri volui. Cum pergratum mihi sit [...] Reverntiae Vestrae in augenda mea Bibliotheca studium, nolim tamen quoquo modo molestiam Eidem facessere. Cyriblum Alexandrinum jam pridem possideo, Latinum tamen duntaxat, nec optimae Editionis, atque haec erat potissima causa, cur Graeco Latinum illum longeque melioris, ut dicitur, Editionis, si pretio mediocri possem, mihi comparare cupiverim. Suarezius, siquidem Venetiis praesset, curabo, ut cum aliis libris inde mihi adferatur. Hispanicae Fabacae pondo aliquot nepos meus ex Italia nuper redux secum attulit: ut jam aliunde eam petere minus necesse habeam. [...] Posonii 1 Jan. 1772 Petro Gazzaniga Viennam |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820