LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Quum nupor Viennae essem, non perinde, ac cupiebam fortunato mihi esse licuisse, ut Reverentiam Vostram invisere possem, dolebam equidem non modice, jamque ab eo tempore circumspiciebam solicitus qua nam propensae meae in Eadem voluntatis significatione hanc ifficii praetermissionem repararem. Nihil vero in praesens occurrit, aliud praeter Volumen 2dum Patris Csapody in Academia Tyrnaviensi Professoris. Quem dum priori, cujus pars esset, jungendum Reverentiae Vestrae mitto, judicium Ejusdem de utroque expetens, constantis cum observantia persevero. Posonii 23 Julii 1771 [...] P. Petro Gazzaniga [...] |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820