LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [648]

648 
Klimo
György
1710-1777
Giordani
Paolo Bernardo
Mohács
Róma
1771-05-15
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 84 / 161

Quemadmodum nuper Tibi Nadasdino scripseram, meam Iurium Episcopi Quinque-Ecclesiensis in Regionem Transdravanam Demonstrationem P. Regalato Geyman Franciscano Romam, isthinc proficiscenti tradidi, Tibi ut primum venerit, exhibendam. Addidi subinde publico cursori commissas Documentorum Phyliras 10. quae quia in manibus Tuis jam esse, ambigere non passum, mitto rursus Phyliras novem, missurus mox et caeteras, quae restant, ea tamen haec omnia lege; ut Tibi soli missa putes, nec alteri cuiquam legenda praebeas; excepto solo Garampio: cujus porro si judicium quoque desuper, cum reverentissima ex me salute, expetas, mihique perscribas, rem feceris omnino pergratam.

Caeterum rogo Te iterum: si res adhuc inlegra est, Clausulam in postrema mea ad Te indicatam: Salvo jure veterum Episcopatum vicinorum limitum, ut apponi patiatur Eminentissimus Tuus Cardinalis, efficere omni ope studeas. De reliquo amica cum observantia persevero. Mohacs 15. Maji 1771. Verus addictissimus Servus

Rmo D. Paulo Bern. Giordani

Romam

Latin
2023-09-14 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820