LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Post superata tanctisper negotia publica, quae praesentes Belli, adhuc incerti, motus mihi qua Supremo duorum Comitatuum Comiti non sane modica facessiverunt, ad Tusculum meum Nadasdiense iterum reversus, Ecclesiam Parochialem in honorem S. Georgii in hoc aestivae residentiae meae loco a fundamentis abs me erectam in ejusdem Martyris, festo ex ritu Eccesiae cum tribus altaribus solemniter consecravi. Inde tempus tandem, oliumqe nactus sum, quo Tibi significarem, Demonstrationes Jurium Quinque Ecclesiensis Episcopi in regionem Trans Dravanam Exemplar manuscriptum Patri cuidam Franciscano (cui nomen Regalatus Geymann ad Missiones Arabicas destinato isthinc Linguae necessariae condiscendae causa Romam proficiscenti me dedisse, Tibi ut primum appulerit exhibendum. Documenta 100. ad quae passim sit provocatio, tanquam quibus tota Demonstratio innititur, non perinde cito describi potuerunt, ut una mitti possent. Accipies igitur per partes, prout jam nunc huc advolutas vides Phileras 10. Addidi in altero involuero Cracas Hungaricum: ut omnium Ecclesiasticarum juxta, et Saecularium apud nos Dignitatum, nec non Tribunalium Regni hujus notitiam in Compendio haberes. De Belli praeludiis quibusdam Tibi scripsi nuper; ea etiamnum durant: Milites Lustrantur, in supplementum Legioneis Tyrones per singulos comitatus, [...] Nadasd 26 Apr. 1771 D. Paulo Bern. Giordani Canonico Romam |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820