LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [646]

646 
Klimo
György
1710-1777
Csapodi
Lajos
https://mek.oszk.hu/03600/03630/html/
Pozsony
Bratislava
Nagyszombat
1771-03-22
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 84 / 138

Litteras Reverentiae Vestrae cum Senis pereruditi Operis sui de Religione revelata exemplis eo plane animo accepi, quem et propensi Ejusdem in me Studii tam perspicua significatio, et doni, quo mihi gratificari voluit, summa in se praestantia jure suo abs me postulabant. Certe, fatebor, sed in aurem quantum quidem vel ex his, quae per otium, et obiter delibare inde potui existimare licet nil simile eo in genere editum apud nos reperi: ut jam promissam partem alteram aegre expectem; maxime, quod cum ea sui quoque videndi spem mihi faciat Reverentiae Vestrae. Quem tamen honorem, nisi post trimestre, polliceri mihi non ausim, quippe paucos post dies in Dioecesim meam Quinque Ecclesias abiturus, nec inde ante Iunium rediturus. Quod reliquum est, repetitis pro praestita mihi humanitate gratiis, Reverentiam Vestram sanam, et incolumem esse cupio, unaquam dum Christum Religionis nostrae authorem, quo necessarias Eidem adversus hostes suos vires sufficiat, deprecor, meam in Sua quaevis commoda propopersam voluntatem offero, et constanti cum aestimatione persevero. Posonii 22 Mar. 1771. [...]

P. Ludovico Csapodi S. J. Theol. Profes.

Tyrnaviam.

 

Latin
2023-09-14 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820