LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Eo, qui mihi nunc ab Epistolis est, Linguae Italicae ignaro, quum de libero meuum diutius, qui caeptum Italo Sermone commercium eodem porro etiam persequerer, accidit, ut et plures sine responso extracti sint dies, et vel modo, nisi latine officium reddere haud possem; quod adeo in bonam partem accipi velim: ut liberum tamen fuorit Reventiae Vestrae, quo malit, Ipsa, deinceps sermone meuum uti. Tertiae Partis Catalogi Senckenbergiani exemplum jam unte possedi ut tamen minus necessarium fuerit, hoc alterum, non eo etiam minus grata Reventiae Vestrae in me voluntas fuit: At pro altero doctissimarum suarum Lucubrationum Editionis novae Tomo; quibus vorbis gratias agam, vix reperio, obstrictum quilem me plane sentio, vellemque omnino officium istud officiis meis liceret exaequare. P. Provinciali rescripsi statim: haec quidem, quie in mea essent potestate, ad vota sua prompta fore; at de numero Fratrum augendo Ecclesiis nihil certi me polliceri posse quod magis mihi perspecta sit ea in re voluntas Augustae, quam ut ab hac avocari cam posse sperare ausim ob nota praesentium temporum vere difficilium adjuncta ut vel ipse juxta cum Reventiae Vestrae ad Tusculanum illud meum identidem animo respectem, nihil modo quidem gratius habiturus, quam si illuc velut in portum ex his fluctibus evadere mihi tandem liceat; inque Reventiae Vestrae, et Sui similium aliquot honestissimorum pariter, et eruditissimorum virorum Consortio, quod reliquum est vitae meae in pace summa transigere, Verum desiderare ista forte, non per inde etiam sperare licet. Jani Pannonii, quae optat Opera mittam, ut primum nactus fuero. Votis amici sui in bonum aliquod Ungaricum pecunias suas impendere desiderantis, ut maxime velim, favore modo haud equidem possum: quod si occurrat deinceps quidpiam monere non omittam. Nova Romana de festis, de Munkatsio in sciendi antea avidissimus fui, sic audire modo si ne molestia vix potui. Nei enim, fateor, sperabam talia; ut jam incipiam vereri deteriora. Recte plane summus Pontifex mysteriorum hujuscemodi, et quae alia fiunt angustiora, unam sufficere jubet fidem implicitam; opcandumque prorsus ne non jam pro fide notitiam habeamus subinde nimis explicitam. Quod reliquum est amicamum observantia porsevero. Posonii 10 Jan 1771. Addictissimus D. Petro Gazzaniga Dominic. Professori Viennam. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820