LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [643]

643 
Klimo
György
1710-1777
Giordani
Paolo Bernardo
Pozsony
Bratislava
Róma
1770-07-30
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 84. / 66

Nummum memorialem nunc regnantis Romani Pontificiis recenter publicatum, et a Te mihi transmissum percepi: Vidi in una ejusdem parte essigiem Clementis XIV. in altera essigiem Papae, et Regis, se mutuo amplectentium, inscriptio reductam concordiam pronunciat, de qua equidem essum laetitiam exultabam; sid animus meus in hoc identidem desiderium erumpebat, utinam se mutuo justitia, et pax osculatae sint. pax enim vera sine justitia non consistito. At de virtute Sanctissimi Patris eam cum omnibus habeo fiduciam, ut firmatam existimem concordiam, qua Principibus, sua tribui declarentur, et jura Ecclesiae non prodantur. Haec duo conciliari boni omnes desiderant.

Russorum internecinam in Peloponeso cladem publica scripta nunciarunt, et postrema Epistola Tua confirmavit; non jam miramur, Principes Italiae, alios que maritimos ludicrum hoc, quod Russi exhibuere mundo, spectaculum ridenti quasi vultu spectasse; veram enim Scythae illi Comaediam lusisse videntur; quae quidem primo intuitu in admirationem, ac expectationem omnes rapiebat, sed demum ridiculi muris in fabulam desinebat. Audio eosdem Scythas, qui Orientale Imperium spe devorabant, a Turcis versus aquilonem ita retrusos, ut in Moldavia dubio pede consistant.

Tomus tertius Operis Mamachiani, qui est pars 2 libri 2di rite ad me perlatus est, Sed meus Secretarius idiomatis Italici gnarus contendit Operi huic deesse, librum tertium, author enim non tres tomos, sed libros tres in praefationes avvertimento (pollicetur, et libro quidem tertio sede eo tractaturum promittit, utra aquisitiones praeteritae, et Futurae Ecclesiarum damno sint Reipublicae! de quaestione nihil in duobus libris, qui tres tomos constituunt, jam transmissis tractatum reperitur. Itaque librum hunc tertium, si editus est, secura occasione transmitti, sin minus, edoceri super eo petit.

[...]

Posonii 28 Julii 1770 

P. B. Giordani

Latin
2023-09-13 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820