LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Rem miram Tibi refero, quae Romae accidit, mihique valde cordi est. Clericus meus Josephus Koller, ut Romae pecuniam habere posset, usus est opera Campsoris Romani Moiragae: mense Aprili superioris anni Litterae Cambiales Viennam pervenerunt super aureis centum, qui Campsori Viennensi Smittmer nuncupato ad rationem dicti Moiragae soluti sunt: aliae item binae Cambiales, una super aureis quinquaginta altera super aureis triginta septem circa finem mensis Octobris superiore pariter anno ad nominatum Campsorem Viennensem pervenerunt, quae pariter summa ad rationem memorati Campsoris Romani soluta est. Patres Paulini Romani exhibent syngrapham dicti Moiragae, vi cujus se obligat, ad deponendum uni eorum facta Romana centum; alteri sexaginta tria ubi constiterit binas postremas Cambiales esse Viennae redemptas. Cambiales illae redemptae sunt, et a P. P. Paulinis exhibentur. Negat Moriaga has esse illas Cambiales, sed praetendit esse alias quasi prius ab ipso expeditas. Verum id falso falsius est, siquidem ego testari possum, quemadmodum hisce testor, tres non nisi Cambiales cum ipso intercessisse, primam, quae mense Aprili, alteras duas, quae mense 8bri Viennae solutae sunt. Quare cum de prima nulla quaestio sit, binae ultimae, quae a Paulinis exhibentur, eae sint opportet, post quarum exolutionem Viennae factam Moiraga se obligavit ad deponendam Paulinis supradictam pecuniae summam. Sed de his Te fusius docebit Achilles Ruschius. Quod superest, Te oro, ut omni officiorum genere apud Eminentissimum Cardinalem agas, ne nos Moiraga iniquis suis fallaciis amplius vexet, memineritque se rem cum viris habere doli omnis expertibus, et bona fide operantibus. Hoc ut facias, te iterum oro, et amica cum observantia maneo. Posony 6 July 1768. Domino Paulo Bernardo Giordani Canonico Romam |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820