LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [634]

634 
Klimo
György
1710-1777
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Pozsony
Bratislava
Eger
1768-06-13
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 83/88-89

Sub 7 Currentis ad me exaratas Capellanus hujas de Jean mihi rite reddidit, una cum adnexis Suae Sanctitati porrectis. Nudius tertius iterum Dominus Ceremoniarius Excellentiae Vestrae fascem documentorum mihi praesentavit. Optassem prius haec ad manus meas pervenissent, quo rerum memoriam his perlectis suscitare tantoque vivacius Augustae loqui, et negotium enucleare potuissem. Nuper quippe cum ad alloquium Augustae admitterer, post aliquas propositiones a me factas, et per ipsam clementer auditas me interpellat, et dicit; se ab Excellentia Vestra in hoc negotio ad me inviatam fuisse, ut, qui de toto hoc negotio informationem habeam, quid proinde censerem, edicerem, jubet. Gavisus sum super propositione Augustae, eo maxime: quod Ipsam et optimo animo esse viderem, et propositionem mihi motu proprio ab Ea fieri, de qua fors enodare ipsam possem. Caepi itaque quantum memoriae succurrit, tum ex iis, quae aliunde ipse noveram, tum quae ex perlectis ante biennium, cum Papae essem, momentis, mente haerebant, negotium explicare, et differere, ac denique animi mei sensum aperui: non credere nimirum me, Sedem Applicam in id condescensuram, ut disciplinam in aliis Catholicis Provinciis receptam, et stabilitam, atque apud nos quoque in usum deductam cum separati Episcopatus erectione mutari sinat, eo vel maxime, quod valde periculosum sit, gentem hanc sibi soli relinqui, ne fors, ut exempla docuerunt, pro congenita sibi instabilitate, et volibilitate animi sicut nunc suporioritatem Episcopi Latini excutere desiderat, cum tempore Romani diam Pontificis primatum contemnat. Si porro seu Episcopus, seu Presbyteri quaspiam justas offensiones, aut aggravia a Latinis habent, eas districtim examinari, et efficax remedium cum seria in futurum praecautione poni curet, quo fiet, ut ipsi nullas habentes offensionis causas conqueri desinant. Certe inquiebam, Episcopus Agriensis daturus est omnem operam, ut et Episcopum ipsum honorifice, et omni cum charitate tractet, ipsi libertatem ritui suo deserviendi ex ritus instituto non solum permittat, sed et urgeat, ac assistentiam necessariam ubique praestet. Presbyteros a quibusvis impetitionibus tam suorum, quam etiam saecularium protegat, harmoniamque inter utrumque Clerum nunc quidem omnimodis conciliare, atque semper sartam, tectamque conservare sataget.

Haec erant, quae pro fine demisse proposui, videbaturque propositio, uti conjicere poteram, minime displicere. Utinam vero sermo hic ad Augustam habitus ita fuisset efficax, uti ipse vellem. Vellem pariter ut Philosophus Noster theologisare incipiat, neque in formalitate quomodo acta hactenus cum decoro, salvari possint, semet detineret. Supersedeatur ab ulteriori ad urbem recursu, Episcopus jam alioquin titulum in partibus accipit, officioque suo fungi potest: fiant ea, quorum supra memini, ac Episcopus in conformitate instruatur, et salva erunt, uci quidem ego puto, omnia. Quod reliquum est me expertis gratiis enixe commendo, et constante cum veneratione persevero. Posonyi 13. Junii 1768.

Excellentissimo Episcopo Agriensi Comiti Carolo Eszterhazy Viennam

Latin
2023-09-13 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820