LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [633]

633 
Klimo
György
1710-1777
Vaikovics
Imre
Pozsony
Bratislava
Pécs
1768-01-01
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 83. / 2

Grata mihi fuere vociva dona, quae ad proxima festa exhibuit; etsi enim commune contineant officium, quod occurrentibus ejusmodi solemniis praestari solet, agnosco tamen non communem ejusdem erga meanimum, Quare non modo grates, sed et paria refero vota, paremque reddo benevolentiam. Pater Stephanus, cognomento Csihai officio Minister veteranus, meas hujusmodi Litteras vere aliquando ambiebat, sed nescio, qui factum sit, quod ne in anni quidem fine hoc genus officii mihi praestare voluerit, meque propterea coegerit, ne ipsi respondeam. Suspicor varias subesse causas, sed ea praecipua videtur, quod legendis fortasse Plutarchi in Evangelia Commentariis omne temporis momentum insumat. 

Paupertati Reverentiae Vestrae tanto vehementius indoleo, quanto magis graphice, et ad omnes calculi Regulas descriptam exhibuit. Sed, ut verum fatear, aliquid per quandam veluti inconsiderationem ex calamo effluxisse videtur, quod curiosi quidam critici in altius examen adducunt. Nasuti homines isti ex praesentibus praeterita arguunt, et ex ruderibus inferunt, quam vastum sit aedificii fundamentum, ac, ut sine parabolis dicam, pervident illi, quam magnus sit stabilis ille fundus, qui cum 7OOrum annorum decremento fructus annuos reddit. Nescio, qualem praeterea fundum, pro sustentatione Missionariorum destinatum, quor agrorum, vinearum, e diversorii redditus, continuo exaggerant? quin etiam calculum inire non dubitant, quo expensas redditibus minores esse reperiant. Ne crisis eorum vere judicio caret, sid nec vacat intemperantia, qui, cum alieno pane vescantur, insultare non erubescunt Patrifamilias, qui, ut tantam quoutdie turbam pascere queat solicite providet; sed quid aliud ab iis expectandum, quos Jansenismus infecit? Hos ego ad sanitatem redire peropto, Reverentiae Vestrae autem Paternam benedictionem impertior. Posony 1 January 1768.

Emerico Vaikovics S. J. Rectori

V. ecclesias.

2023-09-13 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820