LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Cum ex Hungaria Diplomatica P. Stephani Kaprinay didicissem, asservari in Bibliotheca Parochiali Cassoviensi Missale quoodam Saeculi decimi quinti in usum Ecclesiae Quinque Ecclesiensis Venetiis excusum, magnum me cepit obtinendi ejus desiderium. Itaque Anno adhuc superiore tam ad Dnum Parochum Cassoviensem, quam ad Civicum Magistratum Litteras scripsi, cosque, ut desiderio meo favere vellent, oravi: ii autem dato mihi responso declararunt, se petitioni meae ex parte sua delaturos, dummodo Excellentiae Vestrae consensus accederet. Cum igitur praeter annutum Excellentiae Vestrae nihil reliquum sit, Eandem enixe ac obsequenter rogandam duxi, ut quoniam praedictum Missale vix alicui utilitati Ecclesiae Cassoviensi esse posse posse videatur, meae autem Ecclesiae veterem Ritum exhibendo non minimam Historia nostrati lucem allaturum sit, ejusdem Missalis dono Ecclesiam meam honorare, ac data occasione Posonium, quo circa finem hujus mensis revertar, ad me transmitti jubere dignetur. Erit mihi hoc donum tam gratum, quam quod gratissimum; quod dum a bonitate Excellentiae Vestrae me consecuturum firmiter spero, pleno cultu, et observantia persevero. Quinque Ecclesiensis 10 Aprilis 1769 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820