LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [622]

622 
Klimo
György
1710-1777
Mamachi
Tommaso Maria
Pozsony
Bratislava
Róma
1768-02-14
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 83. / 30-31

Accepi Litteras Tuas humanitate plenas; ex quibus duplicem retuli fructum, alterum quod amicitiae, alterum quod eruditionis Tuae communionem sum consecutus: utraque cum mihi deinceps frui liceat, tum ad judicandum in comparatione dificile est, primumne, an alterum sit mihi pluris cestimandum. Est omnino Virorum optimorum amicitia meo quidem judicio svavivissima, sed si ijdem, quibuscum voluntate conjungimur, laude eruditionis ornati sunt, haec voluntatis conjunctio plus certe habet svavitatis. Itaque quod meim in Te animum probari Tibi intellexi, incredibilem mihi laetitiam attulerat, rursus declaratio voluntatis Tuae, qua de rebus eruditis mecum per Litteras agere decrevisti, mihi erat jucundissima. Quod etsi Te sponte facturum scio, tamen ut facias, quoad per occupationes licuerit, his Litteris oro. Sorro quia firmata jam est amicitia nostra, utique summa Tua humanitas patietur; ut, quod cupio, libere abs Te petam. Pro incredibili, qua historiarum vales notitia, Tu sane non ignoras, quibus vicissitudinibus atque conversionibus involuta fuerit superioribus saeculis Pannonia nostra, cum immanis Xtianorum hostis Turca omnia his in Provinciis popularctur, suoque jugo teneret. Quis tum fuerit. Hungaricarum Ecclesiarum status, in Tuo de originibus, et antiquitatibus Christianis Opere Libr. 2. pag. 200. nonnihil docuisti, recitans Urbani Cerri scriptum, quo is partium illarum, quas Dravus, et Savus concludit, statum summo Pontefici referre videtur. Regionum illarum non modicam partem, Dioecesis Ecclesiensis complectitur, quam cum aliis locis finitimis Vicarii, et Missionarii Apostolici infelicibus Turcarum temporibus procurabant: quorum unus cognomento Natalis, Episcopus Belgradiensis, in loco, Nemcze dicto, Dioecesis Ecclesiensis vico, cum quatuor Presbyteris refidebat, et nostra adhuc pene memoria illic remanserat, partemque illam Dioecesis Ecclesiensis post restitutum Episcopatum, iti Vicarius Episcopi, administraverat. In his rerum perturbationibus adeo limites Dioeceseon confusi sunt, ut, qui non dico definire, at vel hoc Opus adgredi sine idoneis documentis velit, aethiopem lavare velle vidatur: Quia vero Dioecesis meae historiam inaliquo lumine collocatam cupio, humanitati Tuae molestus, esse audeo, Teque propterea oro, atque obsecro, ul siqua Tibi cam in rem documenta ad manus sunt, authentica eorum exempla ad me mittere, sin minus, in Archivo S. Congregationis de propaganda fide, quod commode facere possis, exquirere ne graveris. Equidem spe certa teneor, fore, ut, cum Apostolici illi Operarii, sine dubio diligenter omnia ad Sacrum Congregationem retulerint, mutuumque hanc inter, et eos litterarum intercesserit commor etiam, in scriniis illis non pauca reperiantur, quae idonea sint ad delucidandam Dioecesis meae historiam. Ut autem in magna documentorum multitudine selectum aliquem habeas, Capita quaedam quaestionum adjungo, quae in adnexo huc folio continentur. Quidquid hunc in scopum operae necessarium putaveris Achille Ruschio, qui Tibi has tradet, velut administro utere; is enim in mandatis a me accepit, ut non modo suam Tibi operam collocare, verum etiam quae occurrerint impendia ministrare non praetermittat. Vale Clarissime Vir, meque Tibi Commendatum habe. Qui sum. Posoni 14 Februarii 1768. Tibi addictissimus.

P. Thomae Mammachio

Dominicano Theologo

Casanatensi Roma

Latin
2023-09-11 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820