LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [620]

620 
Klimo
György
1710-1777
Giordani
Paolo Bernardo
Pozsony
Bratislava
Róma
1769-10-13
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 83 / 289

Aliquanto longuis distuli Tibi scribere, quod expectarem quotidie seu Alumnum Dioecesis Strigoniensis, seu Paulinum Romam profecturos, por quorum alterutrum aurea illa numismata Tibi mitterem, Teque hac occasione Litteris meis convenirem. Sed jam hac spe mea penitus excidisse mihi videor, nam dictus Alumnus agritudine detinetur, quo minus se dare itineri possit. Paulinus vero aut jam discessit, aut vix amplius discessurus est. Et id sane mihi vehementer dolet, quod Tibi pro duobus nummis moderni Pontificis, quos a Te missos rite percepi, nostrates hac vice respendere nequeam. Dabo autem operam, ut proxima, quae fuerit, opportunitas illos mittendi, eam elabi non sinam.

Fama communis isthic vulgaverat, quam publice Typi confirmarunt, Russicii Equitatus majorem partem a Turcis deletam, ac Exercitum Russicum ultra fluvium, qui vulgo Dniester vocatur; repulsum: sed recentiores Litterae ferunt Turcanim decem millia novissime a Russis esse partim occisa partim capta, et momentosum Praesidium in Moldavia, quod Chotzin appellatur, in manus Moschorum venisse. Porro Tibi jam constare non dubito Archi-Ducem Maximilianum ab ordine Theutonico non ita pridem in coadjutorem Magni Magistri Caroli Ducis Lotharingici electum. Quod ex  Mamachiano opere reliquum est, mihi per Postam mitti oro, nisi forte id jam P. Generali Paulinorum, vel alteri huc venienti consignasses: habeo autem Tomum priumum integrum, et ex Tomo secundo usque ad pag. 144 inclusive. Sed in prioribus paginis Tomi secondi jam missis error est, facile tamen emendandus: nam paginae 103, 104, 105, 106  inter, folia Tomi secundi

contentae ad Tomum primium pertinent. Itaque loco harum paginarum, quas Tibi remitto, velim mihi mittas easdem ex Tomo secondo, ita enim hic error corrigetur. Caeterum Te optime valere cupio, et amica cum observantia persevero. Posonii 13a 8br. 1769. 

Latin
2023-09-10 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820