LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Necdum exhibitae a Te mihi humanitati satisfeceram, et Tuae ad me perferuntur Litterae, quibus novo me Tibi, officiorum genere devincire contendis. Lucubrationem videlicet, quam de necessitate credendorum Sanctissimae Trinitatis, et Incarnationis mysteriorum adversus quorundam hominum sentiendi, scribendique licentiam paras, nomini meo inscribendam mihi obtulisti. Placuit certe initio, placetque nunc etiam, singulare Tuum nominis mei studium, quod nullo meo merito foves: at quod ad liberalem hanc oblationem Tuam nihil hucusque Tibi responsi dederim, duo fuere in Causa. Primum: quod de exoluto pecuniario debito meo responsum, quod nuper accepi, a Te praestolabar; alterum: quod ab ineunte aetate mea ita semper comparatus suorim, ut mallem nomen meum latere, quam Eriditurum Operibus praefixum late per orbem innotescere. Atque hinc factum, quod enixis licet multorum id flagitantium precibus fatigatus, tamen a me impetrare nequiverim, ut corum desideriis annuerem. Sed quod aliis honeste negavi, Tibi fine violatione humanitatis negare non possum. Sane et doctrinae, eruditionisque Tuae praestantia alio opere manifestata, et libri, quam moliris, utilitas, ac prope necessitas facit, ut eorum gratia etiam aliquid a consuetudine mea alienum admittire non recusem. Nam et ego providentia Dei unus ex iis sum, quorum interest et pestilentes libros, quibus fidei nostrae fundamenta quatiuntur, consutari, et Sanctissimae Trinitatis, atque Incarnationis Dogmata, quibus religio nostra innititur, a monstrosis petulantium ingeniorum, rationiis defendi. Habes ergo annutum meum, quo petitioni Tuae satisfacio, idque eo ne aut ultam officiorum Tuorum, aut majorem privatae modestiae, quam publicae utilitatis rationem habere videar. Sed parum aut nihil enim vero praesidii nomen meum operi Tuo attulerit; spem autem, fiduciamque et communis approbationis, et promanaturi in rem Xtianam emolumenti in eruditionis abundantia Tuae, magnaque differendi virtute, equidem habeo collocatam. Incolumem Te servet Deus, ut quod aggressus es, perficere valcas. Maneo constante Tui cum aestimatione. Posoni 2t Augusti 1768. P. Pio Perolio Ord. Praed. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820