LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
https://mek.oszk.hu/03600/03630/html/ |
Posteemas Reverentiae Vestrae Litteras libenter legi, ex iisque suum in conquitendis in rem meam Documentis studium diligens per spexi; spemque concepi fore, ut praeter illa, quorum Summarium mihi perscripsit, complura adhuc reperiat. Porro quae in Epistola sua mihi in Extractu communicavit, ea ut describi curare, ac ad me tranmittere, et plura etiam serutari velit; Reverentiam Vostram enixe oro. Ut autem in conquisitionibus hujus modi facilior evadat labor, nomina aliqua locorum Dioecesis meae, nec non nomina Epporum Quinqe Ecclesiensium in adnexo folio adnotavi, quorum fortasse ductu in monumenta offendet ad rem nostram facientia. Audivi in Transylvanico quodam Archivo Autographum Litterarum S. Ladislai Fundationis Episcopatus Zagrabiensis reportum esse, armario etiam, ubi continetur, designato, quod Zaradiense vocant. Hoc ad Historiam Ecclesiae Quinque Ecclesiensis non exiquum adminiculum esset, cum Andreae II. Diploma habeam, quo Litterarum hujusmodi mentio, earumque summa, sed valde brevis, et obscura continetur. Hoc igitur Instrumentum perquiri a Reverentia Vestra peto, ac si id in Colosiensi Tabulario exstaret, illius exem plum praeprimis mihi submitti. Caeterum pro singulari Reverentiae Vestrae opora iterum me gratum futurum polliceor, et conster maneo. Posonii 16 Maji 1769. [...] P. Joanni Fridwalszky S. Jesu Claudiopolim |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820