LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [614]

614 
Klimo
György
1710-1777
Giordani
Paolo Bernardo
Pécs
Róma
1767-04-01
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 82 / 157-158

Eadem, quo Reverendissima Vestra Roma, ego Posonio Lram exaravi, videlicet de 7 Martii uno quidem in merito, sed quod diversae circumstantiae vestiunt. Romana Littera indigitat vini doliolum nemini inscriptum ex Styria Tergestum ad Mercatorem Bigethini jam transmissum haberi, meque autem commemorat per Mercatorem Posoniensem Lessar, qui adhuc ante Pascha Tergestum abiturus est, dumtaxat transmittendum, egoque 9 Martii Posonio discedens homini meo in mandatis dederim, ut vasculum Tokaini, nomini Reverendissimae Vestrae inscriptum abeunti suo tempore Mercatori Lessar consignet; quod an jam factum sit? cum informationem adhuc non habeam, aut etiam si factum sit, illud vasculum, ac qua Reverendissima Domine Vostra mentionem facit, et jam 7 Martii Tergesti exstitit, esse non possit, ab alio non a me transmitti debuit, et eidem Mercatori Bighethini commendari. Eventus dubium hoc solvet, gratulabor autem quam maxime, si quocunque errore, felici certe unius loco duo vascula obtinere valeret.

Audio Romae ex mandato sanctissimi Librum, cujus author est Pereira Portugallus e Coagr. Oratorii Sacerdos, cujusdam Benedictini notis illustratum, ac ex commissione Aulae Ulyssiponeum typis excussum, in Latinum, an Italicum sermonem transponi eam ob causam, ut Congregatio sancti officii debitam de eo, veluti sanctae sedi, et juribus Pontificiis in ordine ad conferenda illic beneficia Ecclesiastica injurioso informationem sanctissimo dare valeat; hujusmodi scripti, si quando ad manus Reverendissimae Vestrae veniat, me futurum participem dum polliceor, me Quinque Ecclesiis bene valere significo, et cum pari ad Eandem voto constanter maneo. VEcclesiis 1 Aprilis 1767.

D. Paulo Bernardo Giordani

Romam.

Latin
2023-09-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820