LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Eodem, quo Spolis Domine Vostra Posonium venerat, ego Viennam abii, dolens, quod seu hic, seu illic, quod magnopere volebam, sulutare nequiverim. Redux tamen aliquam memoriam reperi, Catalogum nempe librorum, at in quo majorem optimorum praeter Graevium, et Gronosium (quos tamin propter pretium, quod magnum futurum vereor, vix procuram potero) partem, eamque meliorem deesse video. Signavi nihilominus ex eo quaspiam, horumque procurationem Petro Dujon Sacerdoti saeculari, forma, arteque libraricae, ob quam hic omnibus acceptus, et forte nec Spectabili Domine Vestrae ignotus est, juniorem Teschedik mentieni concredidi opportune, utpote Viennam ad licitationem comparituro. Lego illic etiam Vasquezium; atque quoad hunc, si integer sit, at bono pretio haberi possit, ut Presbythero huic favore velit, oro. Ego hodie Quinque Ecclesias abeo, quamdiu autem illic commoraturus sim? ignoro. Qui dum in discessu ipso optimam veteri Amico valetudinem advoveo, vetere pariter cum observantia manco. Posonii 9 Marti 1767. D. Medic. Doctori Franc. Managetta Viennam |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820