LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [611]

611 
Klimo
György
1710-1777
Giordani
Paolo Bernardo
Pozsony
Bratislava
Róma
1766-10-30
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 82/131

Quam felix est Bernardus meus, qui et locum suum mutare, et honorifico Eminentissimorum consortio delectare potest. Miser ego, ut sacratioribus adstringor vinculis, ita quin tum jam mensem curis Posoniensibus inter gravatas multa solicitudine societates sacro, nec liberandus dum quinque menses alios ijsdem non consecrem. Ex O! quam lubenter etiam hos consecrarem, mode deinde liceret penes Rachelem meum Quinque Ecclesiensem permanere; sed frustra est, nam transacto Paschate in antiquam sylvam redeundium est, si unquam, modo sane sentibus plenam. 

Non soli Romae, sed et nobis Deus suam providentiam facit; at quomodo jam parte ex utraque Coelo ita curae sumus, fuimusque olim duriora passi, consolemur nos in verbis istis

dabit Deus his quoque finem.

Facultates ad Quinquenium concedi solitae advenerunt ad praescriptum a Reverendissima Vestra diem, de quibus perceptis sicut Eandem certiorem facio, ita pro impensa in iis transmittendis cura grates refero, quae ne in nudis duntaxat verbis consistant, faciam reipsa, ut non multo post Gyordanus meus intelligat: hoc est: mittam Ei vasculum vini Tokaini, ubi Tergestum mercator Posoniensis Lessar, qui vasculum priori anno illuc promoverat, abiorit, consignanda Jacobo Balletti, apud quem videlicet priore anno ex invitatione Reverendissimae Vestrae depositum fuerat, nisi forte aliter nunc disponere vellet, quod oporiar.

Koller meus, quod bene valcat, libenter habeo; quid autem Eidem a Reverendissima Vestra datum, quid ab ipso petitum sit, mysterium est, haud aliter atque per Reverendissimam Vestram explicandum. Scripsit is mihi se velle Romae in Universitate ad Sapientiam Doctoratum Theologicum suscipere. Sed postquam lauream hanc jam Pisis obtinuit, non habet necesse, ut seundo pro cadem decertet, id quod Eidem hodierno pariter Cursore perscribi curo, Cupio Bernardum meum, lui Novellum hunc Romanum impensius commendo, bene valere, ac in reliquo amica cum observantia persevero. Posony 30. 8bris. 1766.

P. Ber. Paulo Gyordani

Romam.

Latin
2023-09-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820