LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [605]

605 
Klimo
György
1710-1777
Gazzaniga
Pietro Maria
Nádasd
1766-04-30
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 82/ 73

Quae mihi vota defert, occasione redeuntis festivitatis Divo Georgio, ac Tutelari meo sacrae, hoc majore cum grate animi obligatione suscipio, quo minus dubito affectus in me sui sincerum esse argumentum. Sit utinam S. Georgius alios inter pro me apud Deum intercessor; ut quam vehementer cupio, atque hoc tempore pernecessarium est, salutarem populo curam, Clero meo doctrinam impendere possim. Reverendissimo Domino Canonico Stock pro officiosa mei memoria pariter obliger uti et pro prompto Ejusdem animo, operaque in ordine ad restaurandam Quinque-Ecclesiensem academiam, Ipse eatenus cum Eodem plura conferam, ubi semel propitio Numine Viennam adivero. Ego nunc Nadasdiensi meo Tusculo utor ad secessum, a quo tamen jam jam me avellunt graviores prae scribus curae, quibus expeditus revertar usurus isthuc potione ex meris herbis confecta modo ita ad salutem cedat quemadmodum priore anno, quo quidem effectum optimum sensi. Pro actis Ecclesiae ultra jectinae, et Libello alio eandem rem spectante etiam grates resero, ac in reliquo plena cum observantia persevero. Nadasd. 30. Aprilis 1766.

Latin
2023-09-07 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820